monumenta.ch > Ambrosius > 31
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 30 <<<    

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 31

1 Nemo potuit nosse sapientiam, quia nemo nouit filium nisi pater et nemo nouit patrem nisi filius et cui uoluerit filius reuelare.
2 ipse ergo reuelauit Iohanni, cum quo esset sapientia, et ideo dixit ille non quod suum erat, sed quod sapientia infudit ei: in principio erat uerbum et uerbum erat aput deum.
3 nescit sapientiam interitus, nescit malitia.
4 interitus enim eam tenere non potuit, quae dixit: ubi est, mors, uictoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? nescit eam malitia, quia dixit: quaerent me mali et non inuenient.
5 possunt dicere: audiuimus gloriam eius.
6 solus est deus, qui nouit eam.
7 quia deus inquit bene constituit uiam eius, ipse nouit locum eius.
8 quod sit receptaculum sapientiae audi discipulum eius dicentem: unigenitus filius, qui est in sinu patris, ipse enarrauit.
9 agnouit enim patrem filius, quia ipse ait: sicut agnoscit me pater, et ego agnosco patrem.
10 aequa mensura est cognitionis, ubi unitas potestatis est.
11 pater ergo, qui omnia nouit, uentorum libram, aquarum mensuram, ipse uidit sapientiam et enarrauit eam per prophetas suos, quia pater enarrauit sapientiam et inuestigauit eam, sicut et filius patrem enarrauit, quem nihil praeterit, et dixit:s o homo, quid uis profunda scire sapientiae, quae supra uos sunt? timere deum sapientia est, abstinere autem a malis disciplina est.
Ambrosius HOME

bnf1732.307

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik