monumenta.ch > Ambrosius > 30
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 29 <<<     >>> § 31

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 30

1 Abyssus ergo dixit: non est in me, quia ipse dominus dixit: non derelinques animam meam in infernum.
2 et apostolus dixit: quis descendit in abyssum? hoc est Christum ex mortuis deducere.
3 ergo si interrogatur abyssus: ubi est sapientia? respondet: non est in me, quia resurrexit.
4 si interrogatur mare: ubi est sapientia ? dicit: non est mecum, quia calcauit me nec ductus mei eam turbare potuerunt.
5 et tu ergo in hoc saeculi istius positus freto noli perfectam illam dei sapientiam in hoc mundo quaerere, quia mundus eam non cognouit.
6 sed si uis eam inuenire, calca ductus istius mundi, sicut calcauit Petrus, et ambula super aquas istius saeculi.
7 porriget tibi dexteram sapientia, sicut porrexit et Petro, quia nemo fuit quem non saeculi istius unda turbauerit.
8 turbauit et Abraham, turbauit et Moysen, turbauit et Petrum.
9 Moyses per mare transiuit et per mare peditem duxit exercitum, sed ante ipse turbatus est.
10 Petrus super aquas calcauit, sed mersus fuerat corpore, quia infirmioris fidei uestigio claudicauit.
11 ergo noli sapientiam in mari quaerere, quia non dixit cum mari se futurum dominus Iesus, sed cum apostons suis, ut aliqua, eum ex parte cognoscerent, quibus ait: ecce ego uobiscum sum usque ad consummationem mundi.
12 beati cum quibus est: utinam et nobiscum sit, sed nobiscum mare est.
13 Petrus cum Christo, quia et ipse calcauit mare: noBis aurum cordi atque argentum est.
14 sapientia autem supra aurum, non in auro est.
15 ideo qui sapientiam habere cupiebat argentum inquit et aurum non habeo, sed quod habeo do tibi.
16 in nomine Iesu Christi Nazaraei surge et ambula.
17 quia aurum non habebat, in nomine Christi habebat operationis piae gratiam.
18 ideo et tibi dicitur: attrahe sapientiam in interiora.
19 latuit inquit omnem hominem, et a uolatilibus caeli abscondita erat.
20 nec homines sciebant ubi erat nec angeli, quia ipsi sunt aues caeli, de quibus dictum est: et uidi angelum uolantem per caelum.
Ambrosius HOME

bnf1732.306

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik