1 | Flebiliter itaque sanctus deplorat uitae istius tempora. |
2 | pereo inquit et spiritu circumferor, oro autem sepul-636 turam et non inpetro. |
3 | precor laborans. |
4 | et quid faciam? dies mei transierunt in horrore, dirupti sunt articuli cordis mei. |
5 | nec tamen usquam derogat iudicio dei; scit enim profundam esse altitudinem sapientiae et scientiae dei et inscrutabilia iudicia eius atque inuestigabiles uias eius. |