monumenta.ch > Ambrosius > 27
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 26 <<<     >>> § 28

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 27

1 simul etiam illud prophetare intellegitur dicendo: statues mihi tempus, in quo memoriam mei facias, quod in passione domini resuscitandus foret, sicut in fine libri istius demonstratur, nec tamen deplorare desinit et quo magis intellegit sibi resurrectionem esse propositam, uitam hanc fugere desiderat, uidens se in manus traditum aduersariorum, proiectum se in potestatem impiorum, cui etiam amici in inimicos conuersi sint, qui cum debuerint consolari, ruinam supra ruinam inferant.
2 memor tamen conscientiae suae purae et mundae orationis ait: terra non cooperias in sanguine carnis meae, ut oratio eius sicut incensum dirigatur ad dominum, non in terra deuersetur.
3 sancti enim oratio nubes penetrat.
4 peccatoris orationem, sicut a deo Cain dictum est parricidae, aperiens os suum terra in sanguine carnis abscondit.
5 maledictus inquit a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua, quoniam operaberis terram.
Ambrosius HOME

bnf1732.304

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik