Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 26
1 | Audito igitur quid locutus esset in eo deus et cognito per spiritum sanctum quod filius dei non solum ueniret in terras, sed etiam descensurus esset ad inferos, ut mortuos resuscitaret - quod tunc quidem factum est ad testimonium praesentium et exemplum futurorum - conuersus ad dominum ait: utinam in inferno me conseruares, absconderes autem me, donec desinat ira tua et statuas mihi tempus, in quo memoriam mei facias. |
2 | si enim mortuus fuerit homo, uiuet consummans dies uilue ipsius. |
3 | sustinebo donec iterum fiam. |
4 | deinde uocabis me, ego autem te obaudiam, opera uero manuum tuarum ne despicias. |
5 | numerasti autem meas adinuentiones, nec praeteribit te quicquam ex peccatis meis. |
6 | signasti autem iniquitates meas in sacculo et notasti, si quid inscius praeteriui. |
7 | quam suauis locus, qui nos de resurrectione confirmat et quam uidetur uoci dominicae, quae legitur in euangelio, conuenire, ubi ait: tunc incipient dicere montibus: cadite super nos, etcollibus: operite nos. |
8 | erit enim in consummatione saeculi ira domini. |
9 | recte ergo sanctus in iudicium mauult resurgere quam in tempus diuinae iracundiae, quae terribilis etiam innocentibus est. |