monumenta.ch > Ambrosius > 25
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 24 <<<     >>> § 26

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 25

1 deploranti prophetae miseriam nostrae fragilitatis, quae et in hac uita requiem non haberet et uniuersa subito incursu mortis amitteret, spiritus sanctus infudit tamdiu non resurrecturos homines, donec ueniret qui non adsueret uetera nouis nec uestimentum nouum conmitteret in uestimentum uetus, sed omnia faceret noua, sicut ipse dixit: ecce faciam noua.
2 ipse est enim resurrectio, primogenitus ex mortuis, in quo omnes quidem praerogatiuam futurae resurrectionis accepimus : solus tamen adhuc resurrectione perpetua reyurrecxit.
Ambrosius HOME

bnf1732.303