monumenta.ch > Ambrosius > 24
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 23 <<<     >>> § 25

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 24

1 24 Cum autem dormierit, non resurget usque dum caelum non adsuatur.
2 quod uidetur declarare, donec caelum nouetur; erit enim caelum nouum et terra nona, sicut scriptum est.
3 quod enim adsuitur uetus est, quod uetus est mutabitur.
4 denique audi dicentem: initio terram tu fundasti, domine, et opera manuum tuarum sunt caeli.
5 ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnes sicut uestimentum ueterescent, et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur.
6 possumus etiam illud adtexere, quoniam quod uetus est adsuitur, quod nouum cogitur.
7 a diebus autem Iohannis Baptistae regnum caelorum cogitur, et cogentes diripiunt illud.
8 adsuebat ergo illud synagoga in paucis, ecclesia cogit in milibus, uel quia nunc adsui caelum uidetur nebulis et caligine nocturnisque tenebris et croceo diei surgentis rubore diuersa ac discolora specie saepe contextum - tunc autem nox non erit amplius et non indigebunt luce lucernae et lumine solis.
9 quia dominusinluminabitsuper eos, sicut dixit Iohannes - uel quia nae bis qui adsuunt ceruicalia ad euertendas animas populi.
Ambrosius HOME

bnf1732.302

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik