Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 23
1 | est inquit arbori spes; si enim fuerit excisa, uiridescet et, si in petra mortuus ramus eius fuerit, ab odore aquae florebit, faciet autem messem sicut nouella. |
2 | uir autem defunctus abiit, cadensautemmortalishomonon ultra est. |
3 | tempore autem fluctuat mare. |
4 | spectauimus prophetici sermonis <seriem> ex duobus inferioribus elementis, terra ac mari. |
5 | quae omni iniuriae crebrisque tempestatibus subiacent. |
6 | quam ualidum argumentum nostrae expressit aerumnae! terrena, inquit, uirgulta nemorosaque arborum, etiam cum fuerint mortua, in usus uitales resurgunt. |
7 | mare quoque ipsum temporum solet uicibus fluctuare. |
8 | at uero caro nostra semper exaestuat sibique ipsa tempestas est nec umquam a motibus procellarum miserandisque naufragiis feriatur. |