monumenta.ch > Ambrosius > 22
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 21 <<<     >>> § 23

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 22

1 Sed iterum ipsum audiamus.
2 mortalis inquit filius mulieris breuis uitae est et plenus iracundiae, qui sicut flos floruit et cecidit, discedit autem ut umbra et non resistit.
3 nonne et ab hoc ratio quaeritur, et hunc fecisti intrare in iudicium sub conspectu tuo? quis autem mundus est a sorde sed nemo, etiam si unius diei sit uita eius super634 terram.
4 uere miserabilis condicio, ut peccati sui, quod uitare non possit, rationem praestare cogatur, iudicium intrare, in conspectum subire domini omnipotentis conpellitur, edere causas gestorum suorum, quae tot uitae suae aetatibus percurrerit, cum mundus a peccato quiuis esse non possit, ut ab ipsis incunabulis prius obrepat infantiae culpa quam sit ullus sensus erroris.
5 quamque illud miserabile, ut breuis sit uita eius, dulcis inlecebra, multiplex aerumna, iracundia cottidiana.
6 itaque in exigua delectatione amaritudo perpetua est.
Ambrosius HOME

bnf1732.301

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik