Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 19
1 | Haec inquit habens in te noui quia omnia potes, inpossibile autem tibi nihil. |
2 | si enim peccauero, custodies me, ab iniquitate autem inmaculatum me non fecisti. |
3 | si impius fuero, uae mihi! si sim iustus, non possum me erigere; plenus enim sum confusionis. |
4 | inuestigor sicut leo ad necem. |
5 | uide tria: si peccauero, inquit custodies m e : et ideo, o homo, fatere peccatum, ut ueniam consequaris. |
6 | dic iniquitates tuas, ut iustificeris. |
7 | quid erubescis fateri eas, in quibus natus es? negantis, non fatentis est crimen negare quod natus sis. |
8 | quod accepisti utinam serues. |
9 | cur putes te habere quod non acceperis? ergo peccator fateatur, impius ingemiscat, iustus non se erigat et extollat, ne per arrogantiam fructum iustitiae amittat. |