Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 18
1 | manus tuae inquit plasmauerunt me: postea conuertisti et perculisti me. |
2 | memento quia lutum me fecisti et in terram me resolues. |
3 | numquid non ut lac me mulsisti, confecisti me sicut caseum? corium et carnem me induisti, ossibus et neruis me inseruisti: uitam autem et misericordiam posuistiinme, etuisitatio tua protexit spiritum meum. |
4 | quanta deploratio sancti uiri pro communi infirmitate, quanta conuentionis auctoritas, quod deus hominem manibus suis fecerit? excusatur culpa infirmitatis optentu, commendatur gratia priuilegio operationis aeternae et protectionis dignatione caelestis. |
5 | de quo loco etiam Dauid pulcherrime locutus est dicens: quid est homo quod memor es eius, aut filius hominis nisi quia uisitas eum? |