monumenta.ch > Ambrosius > 17
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 16 <<<     >>> § 18

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 17

1 dicam domino: quare sic me iudicas? an bonum tibi est ut ego iniustus sim, quia reppulisti opera manuumtuarumetconsilioimpiorum intendisti? numquid sicut mortalis uidet, sic uideas? aut uita tua sicut hominis aut anni tui sicut uiri, quia exquisisti iniquitates meas et peccata mea inuestigasti? nosti enim quia impie non gessi; sed quia est qui de manibus tuis eruat? magna fides, magna auctoritas conscientiae deum testem suae mentis arcessere.
2 quod condicionis est non negat, quod impietatis repellit, quod infirmitatis fatetur.
3 peccasse condicionis est, quia nemo inmunis est lapsus: impie agere non condicionis, sed perfidiae et nequissimae mentis uenenum est.
4 non agnoscit hoc iustus, sed absolutio hominis in dei miseratione, non hominis potestate est.
Ambrosius HOME

bnf1732.299

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik