monumenta.ch > Ambrosius > 16
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 15 <<<     >>> § 17

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 16

1 Sed ad propositae nobis interpellationis seriem reuertamur.
2 multas inquit contritiones fecit mihi.
3 respirare me non sinit, impleuit me amaritudine; et quia nirtute est potens, nemo potest iudicio eius resistere.
4 si iustus sum corde, lingua mea errat.
5 magnum et potentem disperdit ira.
6 improbi in morte graui, iusti autem inridentur; dati sunt enim in manus impii.
7 uide singula.
8 potentibus ira sua est grauis, improbis nequitia.
9 iustis condicionis infirmitas.
10 ita nihil periculo uacat.
11 fortitudo et magnitudo uiri sua potestate decipitur, improbitas adflictatur, uirtus ridetur.
12 ille, quia plus potest, labitur, iste, quia nihil potest, adfligitur.
13 condicionis est uitium, quia uita nostra leuior est cursore; transiuit, et nihil uidit.
14 tamquam nauis uestigium aut aquilae uolantis quaerentis escam, ita praeterit et uita hominis.
15 quod loquimur, obliuiscimur, nec ullum transitus nostri insigne deprehenditur nisi quod sit plenum maeroris et gemitus.
16 concutior inquit omnibus membris.
17 utinam sit mediator noster et arguens et diiudicans inter utrumque nostrum.
Ambrosius HOME

bnf1732.299