Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 15
1 | I Ipse ergo dominus diem ducet, et ante mundi consummationem mundi uidebitur lumen, quod inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. |
2 | ipse est dominus qui signat et numerat multitudinem stellarum: ipse est qui caelum solus extendit, qui ambulauit tamquam in pauimento super mare, quando Petrus eum uidit ambulantem et dixit: domine. |
3 | iube me ad te uenire super aquas. |
4 | et iussit dominus, sed ille titubauit et nisi porrexisset ei dexteram dominus, demersus fluctibus occidisset. |
5 | titubauit caro, saluauit dextera. |
6 | et ait illi: modicae fidei, quare dubitasti? fides ergo ambulauit in apostolo, non caro. |
7 | denique fides titubauit, et caro coeperat sentire naufragium. |
8 | quod non inpropiie dictum est, quia caro nauis est animae, sicut scriptum est: qui descendunt mare in nauibus et alibi: ibi dolores sicut parturientis. |
9 | in spiritu uehementi conteres naues Tharsis. |
10 | animae enim nostrae cum uerbum parturiunt, edunt dolores: quae autem peperit iam non meminit tristitiae propter gaudium, quia natus est illi homo, qui mundum redemit. |
11 | naues ergo Tharsis, id est intellegibiles, quae Solomoni aurum ferebant atque argentum, id est corpora nostra, quae habent thensaurum in uasis fictilibus, ut apostolus dixit, uel quod etiam hic partus dubio conteruntur, iuxta quod dictum est: uae praegnantibus et nutrientibus! - nam cum anima quatitur, caro fluctuat - uel spiritu uehementi exagitabuntur infuso, cum expleto tempore fuerit resurgendum, secundum quod scriptum est: ueni, spiritus, et insuffla in mortuos istos, et uiuent. |
12 | unde et ipse Iob in posterioribus dicit: noui enim quia aeternus et potens est qui soluturus est me in terra resuscitare meam pellem, quae portauit. |
13 | conteruntur autem, quia in iudicium resuscitantur. |
14 | est autem bona contritio; cor enim contritum et humiliatum deus non spernit et alibi: sana contritiones eius. |
15 | sed et ad Iosaphat dictum est: contritae sunt ire in Tharsis, eo quod se sacrilego miscuisset. |
16 | utrumque igitur contritio significat, quia utrumque est in die iudicii, quando omnes qui in monumentis sunt audient uocem fili dei et procedent, qui bona fecerunt m resurrectionem uitae, qui male egerunt in resurrectionem iudicii. |
17 | quod etiam Dauid propheta significat dicens: ibi dolores parturientis. |
18 | sicut audiuimus, ita et uidimus in ciuitate domini uirtutum, in ciuitate dei nostri. |
19 | namque et dolorem futurum et laetitiam conprehendit, dolorem de iudicio, de absolutione laetitiam. |