monumenta.ch > Ambrosius > 13
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 12 <<<     >>> § 14

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 13

1 sed non excusantur, quia nesciunt, cum scire nolint quod debuerunt cognoscere.
2 certe non illis inuidemus, domini si sententiam sequantur: sententia enim superiora solet absoluere, non futura.
3 sed nec ille inmunis a scelere qui crucifixit suae auctorem salutis et postea ueniam non poposcit.
4 esto ut ante ignorauerit quem persequebatur: in cruce tamen positum debuit recognoscere uniuersorum esse dominum elementorum, sub quo omnia elementa tremuerunt, caelum obscuratum est, sol refugit, terra dissiluit, defunctorum sepulchra patuerunt, mortui uiuentium recepere consortia.
5 unde et centurio dixit: uere filius dei erat iste.
6 centurio agnoscit alienum, Leuita non recognoscit suum: gentilis ueneratur, Hebraeus abiurat.
7 non inmerito ergo columnae orbis terrarum motae sunt, quando non crediderunt principes sacerdotum: sed motae sunt ueteres, ut nouae confirmarentur, sicut ipse dignatus est dicere: ego confirma columnas eius.
8 audi quas columnas confirmauerit: Petrus et lacobus et Iohannes.
9 qui uidebantur coiumnae esse, dextras dederunt mihi et Barnabae communioni.
Ambrosius HOME

bnf1732.296