Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 11
1 | quomodo enim iustus mortalis apud dominum? si enim uoluerit iudicio contendere cum eo, non audiet illum, ut non ad unum uerbum eius mille sermonibus contradicat. |
2 | sapiens est enim intellectu et fortis et magnus. |
3 | quis tam durus, ut in conspectu eius possit subsistere? qui facit montes inueterescere, et nesciunt, et euertit eos iracundia: qui commouet orbem terrarum a fundamentis, et columnae eius mouentur: qui dicit soli, et non oritur, aduersus sidera autem consignat: qui extendit caelum solus et ambulat sicut in pauimento supra mare: qui facit uirgilias et uesperum et septentrionem et austri ministerium: qui facit magna et inuestigabilia, gloriosa et inmensa, quorum non est numerus. |
4 | si praeterierit me, non uidebo et si praetergressus me fuerit, nec sic sciam. |
5 | quanto uehementiore tuba iste increpuit de domini potestate? sed in ea iustorum auxilium, non ruina est. |
6 | denique uidetur exprimi potentia, sed magis redemptionis nostrae mysteria declarantur. |