monumenta.ch > Ambrosius > 9
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 8 <<<     >>> § 10

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 9

1 constituite mihi nunc diuitem illum, qui cotidiana lucra et quaestus uarios congerebat et exagitabatur cupiditatibus suis, subito resipiscentem considerantemque secum quianon cum morietur, accipiet omnia, neque simul descendet cum eo gloria domus eius et quod ea quae possidet m hac uita habeant aliquid uoluptatis, non etiam in futurum, aperientem oculos ad caelestia.
2 nonne tibi uidetur sicut qui in somnis bibebat bibisse et sicut qui in somnis epulabatur epulatus, aperuisse autem oculos et cognouisse quod anima eius inane sperauit et adhuc esuriat et adhuc sitiat, quia modum non habet auaritia nec rapiendo expletur, sed incitatur hoc egentior, quo plura quaesiuerit? et hic ergo surrexit, et uanum est somnium.
Ambrosius HOME

bnf1732.294