monumenta.ch > Ambrosius > 8
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 7 <<<     >>> § 9

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 8

1 Quid autem aerumnosius, cum ipse lectus communem ad quietem datus graue uulnus infligat? tunc enim solemus quae fecimus recordari, et factorum suorum stimulis conpungitur interior conscientia.
2 unde et scriptura ait his: quae dicitis in cordibus uestris et in cubilibus uestris conpungimini? remedium quidem debiti, sed tamen conscientiam uulnerauit.
3 sed esto ut aliquando fessis somnus obrepat, terremur insomniis, exagitamur uisionibus, ut iam non requies ista, sed poena sit.
4 ita enim abeunt diuitiae saeculi uelut somnium exurgentis.
5 sun*exit aliqui istius corporis somno, et nihil possedit idque ipsum quod se credebat habere amisit.
Ambrosius HOME

bnf1732.294