monumenta.ch > Ambrosius > 7
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 6 <<<     >>> § 8

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 7

1 perit igitur in uacua spe qui putat quod suum crimen abscondat: fabula est ista, non ueritas.
2 denique fabula peccantium odiosa, non habens fructum, sed gemitum.
3 narratio enim fatui sarcina in uia.
4 quid enim est aliud peccatum nisi sarcina, quod huius saeculi onerat uiatorem graui depressum fasce delicti ? qui si nollet oneri subiacere, debuit audire dicentem: uenite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego uos reficiam.
Ambrosius HOME

bnf1732.294