monumenta.ch > Ambrosius > 6
Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 5 <<<     >>> § 7

Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 6

1 Quam misera hominis condicio, quae quasi mercennana aliis laborat, sibi indiget et nisi aliena misericordia sustentare se nequit! cottidie sub formidine, sub timore grauem tolerans seruitutem et, ne deprehendatur a domino, erratica atque fugitiua sub umbra quadam saeculi huius putat se posse delitiscere.
2 considera illum, de quo ait in Ecclesiastico Siracll: omnis homo transgrediens in lecto suo, contemnens et dicens in anima sua: quis me uidet? tenebrae circumdant me et parietes.
3 quem uereor? nonne tibi uidetur iste uere esse mercennarius, qui ..... prodegerit ut ille adulescens in euangelio, qui legitur acceptae a patre substantiae portionem ..... et egens atque inops, quo famem leuaret, pascere greges coepit alienos, ut mercede sumptum exerceret suum? sed ille tamen aliquando conuersus, quia reuertit ad patrem et peccata sua non repressit, sed prodidit: hic autem qui se existimat ab eo qui omnia uideat non uideri et tenebris putat commissa sua posse celari umbram praetendit, sed frustra latere se credit, cum oculus domini lucidior sole occulta omnia deprehendat, tenebrosa lnlummet et intimi cordis penetret conscientiam atque in alta et profunda descendat.
4 uanus ergo qui putat tenebris esse .
5 se tutum, cum lucem uitare non possit, quae lucet in tenebris et tenebrae eam non conprehendunt.
6 quasi fugitiuus itaque et malus mercennarius deprehenditur et antequam se occultet agnoscitur, quia domino omnia antequam quaerat cognita sunt non solum quae facta, sed etiam quae futura.
Ambrosius HOME

bnf1732.293

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik