Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 5
1 | nonne temptamentum est uita hominis in terra et sicut mercennarii cottidiani uita eius aut sicut famulus timens dominum suum, qui se sub umbra optegat, aut sicut mercennarius expectans mercedem suam? sic et ego expectaui menses uacuos, noctes autem dolorum datae suntmihi. |
2 | siquiescam, dicorquando dies? si surgam, iterum: quando uesper? plenus sum doloribus a uespere usque mane. |
3 | fermentatur mihi corpus in putredine uermium, liquefacio autem glaebas terrae saniem radens ulcerum. |
4 | uita autem mea leuior est fabula, in spe uacua perit. |
5 | dicam: consolabitur me lectus meus. |
6 | terres me in somniis et in uisionibus me percellis. |