Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 4
1 | Amissis itaque Iob liberis atque omnibus suis praeter uxorem, quae sola ei ad temptationem fuerat seruata, perfusus etiam ulcere graui, cum uideret amicos suos non ad conso landum uenisse, sed exaggerandum et aceruandum dolorem, aduertit a domino datam in se aduersario temptandi sui potestatem. |
2 | et quamuis sagittas domini in corpore suo esse sentiret, quibus se conpungi diceret, tamen quasi bonus athleta, qui dolori non cederet nec dura certaminis recusaret, addidit: incipiens dominus uulneret, in fine autem non me perimat. |
3 | quae enim mea uirtus, quia sustineo, aut quod meum tempus, ut sufferat anima mea? numquid fortitudo lapidum fortitudo mea aut carnes meae sunt aereae? aut non in ipso confidebam? adiutorium autem a me recessit, uisitatio autem eius despexit me. |