Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 3
1 | unde non inmerito sanctus Dauid ad illam gloriam cum in cetero opere tum maxime in quadragensimo primo psalmo se festinare testatus est dicens: quando ueniam et parebo ante faciem dei? in quo psalmo et perturbationes humanae fragilitatis et consolationes a domino euidenter expressit. |
2 | in quo etiam interpellat pro nobis deum, quod oblitus operis sui, oblitus conlatae in hominem liberalitatis et gratiae quem tuendum atque ornandum susceperat dereliquerit et infirmum ac naufragum diuersis infirmitatibus reiecerit adterendum. |
3 | quod idem ante ipsum fecerat sanctus Iob, sed iste moralius, ille uehementius. |
4 | utriusque igitur interpellationes considerare cordi est, quod in his uitae humanae forma exprimitur, causa agitur, praerogatiua formatur. |
5 | suo igitur ordine spectandae nobis sunt. |