Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 2
1 | quae est enim tam praeclara cuiusque uita in terris, ut adaequare illam caelestem gloriam possit ? quid sublimius Paulo, qui tantum periculorum subiit, tantum doloris atque infirmitatum absorbuit? in iis quas pro Christi nomine subiit passionibus cottidie, ut ipse dicit, moriebatur et nihil indignum perpeti se in hoc tempore pro tantae gloriae spe atque expectatione censebat. |
2 | Helias famem insidias mortisque terrores, laborum acerba tolerauit: et tamen solus ille igneis curribus, equis igneis de caelo deductus ad terras et de terris reuectus ad caelum omne meritum militiae huius abscondit atque ultra humana omnia gratiam pii ascensoris euexit. |
3 | nam de Petro quid loquar? qui crucem suam futura remuneratione indignam arbitratus inuerso suspendi poposcit uestigio, ut aliquid passioni suae adderet, cuius aceruare ipse sibi supplicia nec timeret. |