Ambrosius, De interpellatione Iob et David, 1, § 1
1 | Multas nobis perturbationes in hac uita esse subeundas scriptura diuina frequentibus demonstrat locis multasque suppetere consolationes, quibus animus capax uigoris et recti conscius absorbere debeat quae praesentium incommodorum sunt, spectare ea quae habeant perpetem iocunditatem. |
2 | praeponderant enim consolationes perturbationibus, quia et praesentium sedationem adferunt et spem futurorum. |
3 | unde et apostolus Paulus indignae sunt inquit passiones huius temporis ad superuenturam gloriam: indignae utique ad consolationem conparationis, non ad fructum redemptionis. |