monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT LIII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , LII. <<<    

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT LIII.

1 Desperatis itaque rebus Eleazarus, auctor turbarum, videns nil praesidii superesse, exorsus est sermonem, quem nos quasi epilogum quemdam claudendo operi deplorabilem, more rhetorico non praetermisimus.
2 Quid agimus, Abrahamitae, virigenus regale, sacerdotalis gratiae virtute insuperabiles? non enim ex eventu victoriae quae frequenter incerta est, sed ex propositi constantia virtus spectatur.
3 Unde coniicere liquet, quia hostem subiicere sortis est, non mutare mentem virtutis esse.
4 Iure igitur insuperabiles vos dixerim, si nullus adhuc vos mortis vicerit metus.
5 Sed non ita vos pater instituit Abraham: qui in filio unico docuit, non mortem eius, sed immortalitatem futuram, si pro religione immolaretur.
6 Quid Iosiam praedicem, quo nemo fuit melior interpres religionis, contemptor mortis, assertor libertatis? Namque is in illo suggestu regali locatus cui liceret differre mortem; tamen quia videbat propter peccata gravia captivitatem plebis Israel futuram, bello se alieno miscuit, vitam refugit.
7 Clamabat Nechao: Non adversus te missus sum, sed adversus regem Israel (II Paralipom. XXXV, 21, 23): ille tamen non prius recessit, quam lethalem sagittae ictum subiret.
8 Quo fusus vulnere, indicio nobis est, utrum in bello meritum, an casus praeponderet.
9 Victus est Iosias priorum instaurator sacrorum; vicit Nechao omnium sceleratissimus: sed ille victus, nunc cum angelis est, hic victor in suppliciis.
10 Quis enim nescit, non in hac vita repositam esse mercedem hominibus, sed post huius absolutionem certaminis? Hic enim currimus, ut illic ad palmam perveniamus: hic certamen, ibi praemium est.
11 Non ergo ulla hic longaevae aetatis gratia est.
12 Denique Abel cito occiditur, Cain supervixit: ita mors innocentiae fuit, et vita aerumnae.
13 Ex illo in eamdem sortem successimus, ut vivere miserrimum fieret, mori beatum.
14 Quid est enim vita, nisi carcer animae quod intra hoc ergastulum clauditur, et carnali adhaeret consortio? Cuius infirmitatibus quatitur, labore affligitur, ira conteritur, accenditur cupiditatibus, vexatur furore, nec se facile attollere potest, humi nexa, concreta pulvere, stricta vinculo, nervis irretita.
15 Non mediocris tamen potestas, ut corpus vivificet, atque infundat insensibili materiae sensus vigorem; et hoc invisibiliter singulis anima sua conferat, totumque hominem regat, atque ultra mortalem provehat fragilitatem, ut cognitionem capiat coelestium secretorum, ut mentem intendat futuris.
16 Itaque ad imaginem similitudinemque sui Principis non videtur, cum sit in corpore sita, sed nec corporalibus oculis cernitur: nec ingressus eius, aut exitus eius ullo aspectu deprehenditur: instar quoddam divini muneris repraesentans.
17 Cum ingreditur, vitam infundit: cum excedit corpore, mortem operatur.
18 Ubi anima, ibi vita: ubi ea defuerit, ibi mors est.
19 Quidquid inviserit, exsuscitat: quidquid reliquerit, statim solvitur et continuo marcescit: infusione animae, mortuus resurgit; discessione, vivus exanimatur.
20 Quis ergo dubitet, quod ei inesse videatur immortalitatis operatio, cui virtus sit mortem avertere? Ea tamen sibi oneri est, quamvis aliis ad usum redundet.
21 Et quod corpori donat, sibi detrahit: gravatur enim et quasi in terram inclinatur cum isto mortali corpore.
22 Itaque vita corporis, mors est animae: et rursus corporis mors, animae libertas videtur: dum enim sumus in isto corpore, servit anima nostra, ac misera quidem servitute, qua de paradiso exsulat, et a suo Principe peregrinatur.
23 Ubi autem fuerit istius carnis absoluta vinculis, in illum purum et splendidum superioremque revolat locum, atque adest Domino Deo suo, sanctorumque habitaculis fruitur et beatorum gaudet consortiis: quod nullam iam habeat cum mortuo societatem, et contubernium cadaveribus dereliquerit, aspiret ei coelestis gratia, nec ulla eam curarum humanarum sollicitet exagitatio.
24 Indicio nobis est quies, quantam anima per obitum corporis resumat gratiam: sopito enim corpore, et quasi mortuis eius cupiditatibus atque universis motibus, cum sanctis saepius conversamur: recipimus quos amisimus: ut nobis et absentes adsint, et mortui vivant, et omnis quiescat dolor.
25 Appropinquemus et confabulemur Deo, cognoscamus futura.
26 Affectis requies, servis libertas sit.
27 Quod igitur dormientes somniamus, hoc defuncti adipiscimur: et quod in somno imago, hoc in morte veritatis passio est, et libertatis gratia.
28 Unde nonnullis gentibus mos est, ut ortus hominum fletibus, occasus gaudiis prosequantur: quod illos ad aerumnam generatos doleant, hos ad beatitudinem rediisse gratulentur: illorum animas ad servitutem venisse ingemiscant, istorum ad libertatem remissas gaudeant.
29 Indorum quoque sapientes feruntur, cum moriendi affectum induerint, protestari quod discedere velint, neque ullum obstrepere.
30 Deinde ubi apparatus mortis processit, insilire laetos ardentem pyram, et astantibus valedicere: dolere mulieres, quasi subsidio destitutas, vel liberos parvulos quod derelinquantur; benedicere alios, nec invidere, quod ad meliores habitatores, ad splendidiora loca purioraque festinent consortia.
31 Quid igitur de vobis aliud possum, cum etiam barbaris gentibus libertatem sequendi mors sit? Iam dudum itaque vos optime mihi cognitos, et institutis patriis respondere paratos, quod neque Romanis neque cuiquam genti, nisi soli Deo serviendum putetis, qui solus iustus et verus omnium Dominus sit.
32 Dies advenit, qui probare operibus voluntatem exigat; nec dehonestare veteris indolis claritudinem; ut in libertate geniti, dominationi vos hominum subiiciatis: praesertim cum licuerit vobis ante servire vel sine periculo, nunc autem necesse sit dura supplicia suscipere cum servitute: si Romanorum imperio servituros nos offeramus, quos primi omnium bello lacessivimus et ultimi adhuc armis tenemus, imperatori non dedimus manus pacem offerenti, Syllae dabimus acerbitatem minanti? O miseri, ad quam spem istius vitae nos reservavimus? Esto, hostis ignoscat: quid proderit, cum offensa Dei clara sit? ignes ab hoste in nos versi, mutata ventorum flamina, flammae retortae, ut nostra subsidia deurerentur.
33 Quis poterit adversante Deo vivere? Nullus veniae locus, sed manifestum imperium mortis voluntariae.
34 Quid enim nox intervenit, nisi ut nos hostis non praeveniret, aut deusto murali subsidio, continuo irrumperet: sed ut nobis exercendae mutuae necis tempus reservaretur, liceretque cum liberis nostris, et necessitudinibus mori; ne videremus anhelos senes anusque a Romanis pertrahi, charissimas coniuges ad victoris libidinem rapi? Commoriamur patriae, ne simus superstites tanti dedecoris opprobrio.
35 Quo igitur fugiemus a facie Dei, aut quo ibimus infenso nobis coeli Domino? Si cadant super nos montes et concavis specubus abscondant, quomodo tamen poterimus declinare indignationem tantae potestatis? Quo enim progrediemur, ubi non sit Deus, cum ubique ipse sit? An mediocria exempla sunt, quibus doceamur, quod iam dudum genti nostrae pro peccatis nostris infestus sit, qui ante praesidebat? Quis hoc dubitet, cum videat, quod in nos conversae manus nostrae sint: pluresque seditio domestica, quam bellum exstinxerit? Non donabo Romanis quod vicerint, nec ipsi sibi hoc vindicant, qui sciunt quod omnes fere nostris potius armis, quam alienis perierimus.
36 Quae enim Romana arma viderunt Caesaream inhabitantes Iudaei? Quorum feriato die sabbati, inter solemnes nostrorum sacrorum cultus, multitudo gentilium Caesariensium repentino quodam impetu, et misso desuper furore succensa, viginti millia delevit, omnes fugavit, ut totam urbem exinaniret.
37 Nonne Syriam totam quidem implevit dementia, ut Iudaei atque gentiles in iisdem urbibus siti, et incolatus gratia sibi prius nexi, postea inter se armis colliderentur, quo Romanis vadum futurae victoriae constitueretur? Nam quid de Scythopoli loquar, quo Iudaei primo contenderant, ut gentilem populum praevenirent, ne quid adversus nostros, exemplo caeterarum urbium, machinarentur? Itaque quos par fuit, coniunctis adversum alienigenas viribus, bello decernere; haec e contrario adversum se Iudaei decreverunt, ut pars eorum adversus cognatos et proximos suos praeliaretur.
38 Deinde ipsi pro pretio laboris et impensi sanguinis, a gentilibus perimerentur, quod prohibuerunt ipsi fieri gentilibus.
39 Damasceni nulla exsistente causa, octo millia Iudaeorum straverunt.
40 Ascalonitae duo millia quingentos.
41 In urbe quoque cui Ptolemais nomen, caesa duo millia.
42 Alexandriae vero vetus erat odium inter Iudaeos et gentium populos, ex quo Alexander Magnus usus est studio Iudaeorum ad Aegyptios subiiciendos: unde condita urbe ex aequo Iudaeis et Aegyptiis attributa privilegia et habitationes diversae, ne eorum cultus permisceretur: qui purificationes suas sine ulla volebant contagione servare.
43 Hinc frequenter inter eos conflictus fuere, exorta iurgia, iudicium petitum.
44 Nihil tamen ex tanti regis temeratum liquet fuisse beneficiis, sed postea a gentilibus exorto tumultu, cum Iudaeorum necati aliqui, alii ad poenam detinerentur, iniuria motum Iudaeorum populum, adversum auctores iniuriae insurrexisse; et cum pertinacius se de civibus ultum iri vellent, inductum exercitum Romanum, qui sexaginta Iudaeorum millia intra urbem fuderit.
45 Verum quid in levioribus moror, cum excidium totius orbis, in unius civitatis ruina deplorandum nobis sit? Ubi est maxima civitas Hierusalem? ubi decora Sion, ubi templum mirabile, ubi secundum illud tabernaculum, sanctitatis sacrarium, quo semel in anno solus princeps sacerdotum solebat intrare, non sine sanguine, quem pro se offerret et pro populi delicto? Profanatum est a gentibus, habitant in reliquiis urbis qui eam destruxerunt.
46 Ubi, inquam, es, civitas referta populis, venerabilis regibus, acceptabilis Deo, gratiae sedes? Pavimenta tua de marmore, parietes tui fulgentes marmore, culmina tua pretioso splendebant marmore, portae tuae micantes auro, aliae argento renitentes.
47 Omnes interfecti, et qui te iugiter inhabitabant, et qui ad te ex totius orbis terrarum partibus conveniebant: ut non dubium sit, totum in te mundum periisse.
48 Nudata omnia, a culminibus cremata, a fundamentis diruta: facta est habitatio tua deserta, nec est qui in tabernaculis tuis inhabitet; et adhuc quemquam vivere libet, et non vixisse poenitet? Duri oculi qui haec videre possunt; immites animi qui velle possunt, ut quid tantis supersit doloribus: non quod defecerint clades, sed quod iam nulla requies.
49 Quo enim circumferamus oculos, aut quid cernere delectet? Urbs tota sepulcrum mortuorum est, solae spectantibus occurrunt favillae; viae vacuae viventium, repletae cadaveribus.
50 Miseri seniores cinerulenta canitie, et scisso amictu supra reliquias mortuorum sedent nuda tegentes ossa, quo defendant a volatilibus ac bestiis.
51 Mulieres paucae incolumes, quas miles impius ad turpitudinem, non ad vitam servaverit.
52 Quis haec videns, et de comperendinatione vivendi cogitans, audeat ad coelum levare oculos? Quis sic immemor patriae, hostis suorum, pietatis alienus, expers dulcedinis, cuius tam semiviri sit mollis spiritus? quis ita meticulosus, quem non pudeat his reservatum? Utinam quidem olim defuncti essemus, aut si vita superesset, oculorum lumen periisset, prius quam sanctam urbem dirutam hostium manibus intueremur, templumque hoc a maioribus nostris sacratum Deo, tam impie flammis cremari, aut sacerdotes in templo conspiceremus iacere interfectos! Emendemus ergo, quod his superviximus malis, ut videamur non vitae studio distulisse mortem, sed virtutis intentione.
53 Circumvallavit hostis omne munimentum, nil superest nisi aut nos, aut coniuges nostrae.
54 Iam sibi filios nostros in auctione constituunt; certantque inter se, qui cuius abducat uxorem: utrum pro dignitatum meritis personarumve ordinibus distribuendae sint, an sortibus subire cogendae miserabiles.
55 Nobis quoque parantur prodigia poenarum, tormenta exquisitissima, non solum ardentes flammae aut diversae neces victricis ictu securis: duro quidem post vincula, post carcerem, post iugum supplicio, sed tolerabiliore viris, si ludibrio vacet; sed etiam avulsi artus viventibus, et praecipue truncatae manus.
56 Nec immerito, quia defuerunt suo muneri, cum possent sibi subvenire.
57 Subeundi quoque morsus ferarum ad victorum spectaculum, quod diversis iam celebratur arenis urbium: vel exemplo nobis debet esse pudendum, vel visu miserabile, ut reservemur aut bestiis, aut fratribus praeliaturi.
58 Quid ergo moramur? iam non est liberum nobis, quod metuimus, evadere.
59 Si liberos interficere nolumus per misericordiam, aut nosmetipsos per virtutem; necesse erit ut per germanos aut propinquos nostros interficiamur per flagitium: hoc suadet affectus, illud victores exigunt.
60 Si nolumus exsequi ministerium pietatis, cogemur subire pompae parricidalis ludibrium.
61 Adoriamur ergo, quod prosit liberis coniugibusque nostris: si infirmiores sumus, auferamus eos cruciatibus futuris; si fortiores sumus, vincamus compassiones parentum, affectus necessitudinum: et in hoc vincamus hostem, cum praedam tollimus.
62 Hoc virtus exigit, hoc suadet pudor.
63 Non timere mortem, virtus est.
64 Etenim ad mortem omnes nascimur, et ad mortem generamus liberos; quorum mors naturae assignatur, captivitas probro datur.
65 Ergo quos non potuimus periculo eripere, eripiamus ludibrio.
66 Miseremini igitur, patres, liberorum, mariti, coniugum, omnes parvulorum misereamur; quod est praecipuum nostri, dum est miserandi potestas: ut de nostro misereamur, ne ad dedecus videamur et nati et reservati.
67 Quis enim possit perpeti patres ante ora filiorum, filios in conspectu parentum interfici? Trahi canitie fessos senes, vel ad necem, vel quod peius est, ad servitutem, mulieres sparsis crinibus duci sub conspectu coniugum, et violenter ad opprobrium trahi? Audire vocem parvuli vagientis vocantis patrem, ut auxilio sit petenti, cum iam frustra audias revinctas manus, et captivae cervicis iugo subditos? Ergo dum adhuc liberae manus sunt, dum ferrum stringimus, aggrediamur opus, quod victor hostis miretur.
68 Mulieres nostrae supremum coniugalis munus dilectionis, quasi dotale recipiant patrimonium.
69 Has illis claves refundimus novo sanguinis testimonio, ut sint nostrae haeredes libertatis.
70 Hoc ipsae hortantur, certe merentur, quae volunt: cogendae, quae refugiunt: nec parvuli ferrum pavebunt, quod per aetatem nesciunt, quod suscipere a parentibus piis debent, ut vere fiant liberi.
71 Nobis quoque quid erit praestantius? Si exuramus prius castellum, frumenta tamen reservemus, ne putent nos fame potius coactos, quam studio virtutis invitatos, mutuae necis arripuisse ministerium.
72 Donemus illis escas refertas sanguine; et si eas flammae exusserint, nidor ipse frugum incensarum indicio erit periisse obsidentibus, quod obsessis abundaverit.
73 Posthaec unusquisque offerat se vulneri, et moriturus patriam tegat, supremoque amplexu obeat.
74 Fiat nobis patria libertatis sepulcrum, quae fuit dignitatis domicilium: hic tumulus funera nostra decet, ut septo virtutis tegamur.
75 Tali accensi oratione, caeteri gladios strictos tenebant, oscula dabant coniugibus, amplexu suscipiebant liberos, illacrymantes et simul festinantes, ut hostis praeveniretur.
76 Haec vobis, inquiunt, amoris pignora, damus supremae praemia necessitatis, et compresso viriliter affectu, passionem excluserunt, eaedem implebant: impavidae mulieres se offerebant vulneri pro conservatione pudicitiae, mentemque suorum ipsae induerant virorum.
77 Caesis itaque necessitudinibus, pignoribus quoque, delegere strenuos qui supplementa caedis exsequerentur.
78 Ita fusi omnes nongenti sexaginta cum parvulis ac mulieribus: una mulier sola superfuit, quae filios quinque in aquaeductu abscondit, dum caeteri supremis intendunt necessitatibus: ea Romanis diluculo advenientibus, ad vocem excita, index negotii fuit.
79 Opes autem eorum, appositus ab ipsis prius ignis consumpsit.
Ambrosius HOME



Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , LII. <<<    
monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT LIII.