monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT L.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XLIX. <<<     >>> LI.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT L.

1 Per idem tempus Alani, gens fera et diu ignota nostris, quod interiorum locorum difficultate et claustro portae ferreae quam magnus Alexander praerupto Taurim ontis imposuit iugo, cum caeteris feris et indomitis introrsum gentibus cohibebantur.
2 Incolebant Scythicum Tanaim finitimaque eius et Maeotidis paludes, velut quodam clausi carcere memorati ingenio regis, ut suas terras exercerent, alienas non incursarent.
3 Sed sive ob sterilitatem locorum, quod avari votis agricolae sperata culturae non responderet fecunditas, sive praedandi cupiditate regem Hyrcanorum qui locis praeerat, sollicitarunt, pretione an defensione incertum, ut reserata porta, eruptionis sibi copiam daret: quo impetrato, infudere se genti Medorum; et impetratis brevi velocibus equis et aliis pariter ad dexteram nexis; in quos per vices cum foret libitum desilirent, totam prope regionem percursavere: ut primo perturbarent omnia maiorisque multitudinis speciem darent, adversus quam nullus fugae locus vacaret: deinde circumventis omnibus, quantam vellent, strage edita, praedam abducerent.
4 Erat enim regio populo frequens et pecoris abundans; quae nullo resistente facile patuit direptioni.
5 Siquidem ipse Pacorus Medorum rex in abstrusa loca se contulit, saluti potius quam regno consulens; ita ut uxor eius ac liberi ac concubinae captae ab Alanis, centum talentis postea redimerentur.
6 Nec Tyridates Armeniae rex immunis fuit periculi, sed alieno malo cautior, pestem praevidit: et viriliter quidem voluit occurrere, ut a finibus suis hostem averteret.
7 Dum praeliatur tamen laqueo insertus, in potestatem hostium vivus concesserat, ni praeacuto gladio nodum informem velociter intercidisset.
8 Nam insolentia quadam propriae fortitudinis et in caeteros despectu superbo, simul ut familiarem sibi eminus decernendi consuetudinem, refugiendique facultatem fraude tali praetexerent; laqueos iacere atque hostem innectere, ars Alanis bellandique mos est.
Ambrosius HOME