monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XLIX.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XLVIII. <<<     >>> L.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT XLIX.

1 Iamque insurrexerant aggeres, sed et ferire coeperant arietes murum superiorem septima die mensis, quem Gorpiensem nuncupant: ventum ad supremum.
2 Conturbati et perterriti ipsi quoque lactionum principes, qui in extremis insultabant periculis, genibus singulorum advolvebantur, opem orantes.
3 Cernere erat, quam miserabilis illa mutatio foret ex illo terribili ac superbo fastigio in hanc humilem et plebeiam deiectionem, in lacrymas, fletus, pavorem.
4 Necdum cesserat murus urbis superioris, iam illi percursabant singulos, nihil superesse praesidii ingemiscentes, hostem ingressum arbitrabantur.
5 Plerique tamquam iam de superioribus pugnantes, Romanos videre sibi videbantur: quod metuebant animo, oculis praefigurabant, et mentis pavor fiebat imago visus.
6 Denique pro certo iam hostem cervicibus suis incumbere credentes, quibus adhuc tres turres, Mariamne et Phaselus et Equestris supererant, caeteris validiores: deseruerunt superiora, confugientes ad hypogea vel retrusos specus.
7 Ioannes tamen non multo post fame tabidus et confectus ieiunio, tradidit se Caesari, qui reservatus ad triumphum, sed perpetuis vinculis innodatus, usque ad mortem, magis trahens spiritum vitae, quam ullam voluptatem vivendi expertus, securim evasit.
8 Simon autem latuit etiam intra exustae urbis ruinas, in hypogeis se cum paucis recondens fidelioribus.
9 Iam Caesar discesserat cremata urbe aestimans etiam Simonem aut igni exustum, aut ruina oppressum, aut a quocumque homine interemptum.
10 Verum ille quamdiu cibus suppeditavit, in defossis specubus defodiebat introrsum: sed ubi et cibus defecit, et nullus evadendi exitus patuit, subito ad superiora erepsit, indutus veste candida et purpureo desuper vestimento, ut terrorem quemdam incuteret aspicientibus.
11 Qui primo stupentibus militibus Romanis mandat, ut ad ducem suum deducerent.
12 Erat in eo loco Rufus Terentius, quem Titus loco praefectum militiae dereliquerat.
13 Quo adveniente interrogatus, quis esset, primo alia; post, Simonem confessus est.
14 Inde transmissus ad Caesarem, et ipse ad triumphum reservatus.
15 Sed quia crudelia exercuerat in cives, nec se Caesari tradiderat, post triumphi pompam neci adiudicatus.
16 Octava die Gorpiaei mensis concremata est civitas.
17 Caesa per omne tempus obsidionis innumera millia, decies centena millia (CX myriades, ut plerique asserunt), Iudaeorum tamen omnium, sed non omnium eiusdem regionis et loci, quia eo undique convenerunt tempore paschalis festivitatis.
18 Captivi abducti ad nonaginta septem millia, latrones prope omnes perempti statim: qui validiores erant, per triumphum ducti, postea bestiis obiecti caeterisque suppliciis dati, per singulas ferme urbes qua iter agebat Titus, ut per universos rebellionum supplicio metum spargeret.
Ambrosius HOME