monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XLVII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XLVI. <<<     >>> XLVIII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT XLVII.

1 Simul autem ut facto impetu, in aulam irruere, duos de Romanis militibus invadentes, unum pedestris militiae virum trucidaverunt: eques vero poposcit se ad Simonem duci, allegans se habere, quae memorato insinuaret principi seditionum.
2 Sed perductus ad eum, cum vana quaedam attexeret, perimi iussus: dum percussor moratur, clausis iam fasciola oculis, sese proripuit ad Romanos.
3 Qui cominus praeliantes suscepere fugientem, perductumque ad sese Titus quasi indignum videri morte, qui ab hoste vivus potuerit capi, exutum armis iussit dimitti: reservans ei quod per hostis ignaviam non amiserat, et auferens militiae sacramentum, quod captus prodidit, fugitivus dehonestavit.
4 Id illi maiori supplicio fuit: apud viros enim graviora militiae probra, quam mortis vulnera sunt.
5 Repulsi tamen illico Iudaei, ad superiora urbis se contulere, relicta templi et urbis defensione.
6 Strages magna in eos qui resederunt exercebatur, seminecibus autem cadaveribus repletae viae.
7 Iussit Caesar etiam ad superiora admoveri machinas: quod videntes Idumaei, elegerunt viros quos ad Titum mitterent, qui deditionem rogarent.
8 Eo cognito, Simon praevenit, et electos quidem petendae deditionis viros intercepit.
9 Sed Idumaei non multo post, quamvis destituti adiumento principum, cum sustinere diutius vim nequirent tradiderunt se exercitui Romano.
10 Ita primum fames, et ad postremum desperatio resistendi, deditionem patravit.
11 Nec Romani, multa caede iam fessi, abnuebant vitae indulgentiam; et studio captiva mancipia vendendi, promptiores erant ad reservandam salutem.
12 Plurimi venales, sed pauci emptores: quia Romani habere in servitutem Iudaeos dedignabantur: nec Iudaei supererant qui redimerent suos, cum se evasisse unusquisque vel inopem gratularetur.
13 Passim itaque se tradebant remoto metu, quoniam latrones aberant, Romani ignoscebant.
Ambrosius HOME