monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XLVI.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XLV. <<<     >>> XLVII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT XLVI.

1 Ioanni autem et Simoni et caeteris principibus seditionum rogantibus, ut paulisper cessare iacula telorum et strepitum iuberet; dicendique sibi potestatem daret, ab indulgentia non ahhorreret: facto silentio ita respondit: Serum, nequissimi, tempus ad misericordiam, cum iam quid reservetur, nihil relictum sit.
2 Offerebam vobis, et despexistis, et diffidentiam putastis, non indulgentiam.
3 At ego innoxia aedificia vestro scelere perire ingemiscebam, vulgus ignobile cogi ad mortem dolebam: parcere volebam, vos non sinebatis: suspendebam praelia, vos irruebatis: pacem offerebam, vos non recepistis: alloquebar frequenter, crebro conveniebam.
4 Non pudet dicere, insolentiores vos feci rogando.
5 Quid putabatis? quod Romanae acies vobis cederent, et multitudine circumveniretis victorem omnium terrarum exercitum? Quota portio orbis pugnavit, quia universum nec regio vestra sustinere poterat, nec sinebat necessitas? Melior enim cura nobis tuendi orbis, quam propagandi.
6 Quocumque eamus nihil est novum, nihil est alienum, quibus omnis terra possessio est.
7 Latrocinium hoc quasi naevum in corpore diu dissimulandum putavimus, aliquando crudelitati auferendum credidimus, ne fulgorem imperii Romani vestra inobedientia et quaedam interpolaret caligo.
8 Sensistis Romanam virtutem non bellando, sed moriendo.
9 Neque enim in campo vestra vidimus agmina, sed in muro, cum vobis nec claustra prodessent ad tutamentum salutis.
10 Quis enim murus resisteret, quibus oceanus non restitit? Aut quae civitas nostrae obsidioni inexpugnabilis foret septa praesidio murorum, cum Britannias quoque Romana arma penetraverint, muro frementis circumvallatas elementi? Substratus est nobis ille praeruptus aquae mons.
11 Patres vestros, ut Iudaicae fabulae ferunt, Rubri maris unda, muri specie transeuntes, circumvallavit: Romana fortitudo murum Oceani perfregit.
12 Non invideo vobis aliena beneficia.
13 Viderit vos mare et fugerit, ut clausi ab hoste fugeritis, quia perrumpere hostem non poteratis, nec sustinere.
14 Nobis fuga Oceani damno fuisset, si fugisset.
15 Gessimus ante bellum cum fluctibus; insanum mare ante superavimus, quam ad hostem perveniremus.
16 Excepit nos Britannia, victores elementorum.
17 Quibus illi fidebant, nos subegimus, ut ad triumphi cumulum ipse Oceanus accederet.
18 Sed forte virtute corporis praesumebatis.
19 Numquid vos Germanis fortiores, quos septos Alpium muro, fortitudo Romana in servitutem deduxit? Nec illa similia Tauri montis acclivis collibus, aut Canopeis agminibus Aegyptiorum, cum quibus vobis bellandi usus est.
20 Supra nubes ascendimus, et de nube descendentes populos vicimus: aerium cunctis aperuimus iter.
21 Iter aequoreum vobis non invidemus, dummodo illud triumphantium fuerit, hoc fugientium.
22 Romanae itaque virtuti consederunt montes, amnes exaruerunt, amisso cursu quem natura direxerat, et inflexo quo victores iubebant.
23 Conversus sit Iordanis vester, ut dicitis, atque in fontem reverterit, ut vobis iter panderet: non eo Cloelia Romana virgo eguit, quae ruptis vinculis hostem evasit, et fluvio decurrens Romanis se intulit castris.
24 Nec incendia vestra miramur, de quibus Hebraeos pueros evasisse, maximos edere cantus soletis.
25 Mucius noster nullo cogente manum admovit ignibus, nec removit, donec victor incendii, miraculum hostibus suis infunderet fortitudinis, quae flammas non senserit.
26 Denique pacem rogarunt, qui triumphum sperabant.
27 An vero coelestia illa vos extulere pabula, et esca pluviarum adversus virtutem Romanam? Sed considerare decuit altricem ipsam orbis terrarum Africam esse subiectam Romanae fortitudini.
28 Nobis servit, quae omnes alit: in nostra potestate est fames omnium, et victus universorum.
29 Quod natura omnibus dedit, virtus Romana ius suum fecit.
30 Ipsum Annibalem perculit, in exsiliumque coegit, quem non capiebat orbis terrarum.
31 Angustior civibus Africa fuit.
32 Non idoneae ad demorandum visae Hispaniae; arcta vianti Gallia, indigna Italia amicitiae foedere et societatis consortio.
33 Iactetis liceat, quod flumina militaverint vobis, et coelestes potestates pugnaverint: nos Annibalem inequitantem fluminibus vicimus atque intonantem undis.
34 Ipsius tempestatibus quatiebatur mundus.
35 Et ille muros nostros armis pulsabat.
36 Neque vero necessarium fuit, ut hostes nostri, sicut Assyrii vestri dormientes exstinguerentur, sed praeliantes.
37 Non enim in somnis victoria quaeritur, sed in praelio: non virtutis adorea est, ubi fortuita gratia.
38 Hostes nostri non aquarum rutilo decepti renitentium ad solis exortum, in manus nostras inconsultius inciderunt, dum fusi sanguinis specie nos exstinctos putaverunt: sed scientes et ad bellum parati, campos terrarum corporibus suis texere, ac proprio sanguine repleverunt.
39 Quae vos fortitudo in tanta posuit insolentia? Non videbatis eos servire nobis, qui vobis imperitarunt? Aegyptus quae vos affligere solebat, nobis annuum pendit tributum, et viam praebet usque ad Indicos tractus, extra orbem terrarum egredi atque alterum orbem quaerere, maris secreta, solis oceanique ultima, et alterius orbis incolas nostro imperio adiungere.
40 Quid Antiochi regnum, qui vos gravibus suppliciis affecit? Ius quoque ipsum ereptum religionis: nos ipsi vobis refudimus, gloriosius arbitrantes imperare regibus, quam regnum tollere.
41 Ipsa sedes dominorum vestrorum Antiochia, nonne studiose suos repudiavit, et nos dominos elegit? Vos ipsi nonne ad nos confugistis, ut illos dominos fugeritis? Non ipsi vos suscepimus, et adversum illos defendimus? Servimus vobis, ut vestris legibus viveretis: dedimus potestatem vestris inservire cultibus.
42 Sacra vestra scire noluimus, sed honoravimus.
43 Postea rebellandum putastis.
44 Pompeius templum coepit, sed non diruit: urbem occupavit, sed integra omnia reservavit donaria.
45 Pro quibus, o gratia socii! hanc vicem nobis rependistis, ut tertio rebellaretis? Fuerit Nero despiciendus, sed non in uno Romana virtus expendebatur: sed habebat militem Vespasianum, qui iam ad pacem revocaverat Gallias: tam fortis in praelio, ut per illum et Nero vinceret, per illum Nero esset hostibus formidabilis: tam fidelis domino principi, ut solus imperium non quaereret, quod solus merebatur.
46 Sed Cestius laeserat: querelam deferri decuit, non arma irrogari.
47 Missus pater Vespasianus, qui improvisus potuit in imparatos se effundere: Galilaeam circumibat, longinqua exurebat, ut vos deponeretis insolentiam, veniam postularetis.
48 Ostendit virtutem, et cum universos clausos teneret, Aegyptum petiit, ut inducias resipiscendi daret.
49 Insolentiores vos nostra absentia fecit, quia nos occupatos putastis.
50 Sed numquam ita occupati sumus, ut absentes simus orbi terrarum.
51 Nam et absentes adsumus, et longe positis propius assistimus.
52 Namque ut anima in corpore omnia membra vivificat sua, sic Romana providentia omnibus imperii sui partibus adest, et totum orbem Romanum, tamquam praesens gubernat.
53 Nam si singulis animis illa vis divina regendi corporis virtutem dedit; quanto magis Romano vigori, quo quasi unum totius imperii nostri corpus animatur, tuendi eius vitalem quamdam substantiam subministravit! Suspensum itaque bellum vos reparastis.
54 Profecturus itaque pater ad urbem Romam, a tyrannis recipiendam, me a sua divisit societate, ne vobis suae pietatis exsecutor deesset.
55 Veni ad bellum specie terrentis, affectu rogantis.
56 Quoties a moenibus vestris vocavi exercitum! Quoties postea a penetralibus templi retraxi! Quoties restinxi incendia! Quoties monui! Sed numquam audistis.
57 Nunc me demum rogatis, quasi iam quidquam supersit, quale iam consumptum est, et tamen a caede, incendio, direptione exemi militem.
58 Quid desideratis? quid adhuc statis armati quasi daturi leges, non accepturi? Si deditionem petitis, deponite arma, iam non metuenda victoribus, sed superba victis, et plena insolentiae: ut armati rogetis; quasi de fide nostra dubitandum vobis sit, aut adhuc virtutem lacessitis, bellum minantes? Populus exstinctus est, templum ardet, urbem tenemus.
59 Quid reliqui speratis, nisi ut vita vobis donetur? Proinde ponite arma quasi victi; vivere vobis donabo, etsi non mereamini, quia noluistis quae vestra sunt vobis conservare.
60 Tunc illi petere coeperunt, ut sibi obstrictis sacramento, ne umquam se Romanis traderent, egrediendi per murum potestatem daret, quo cum suis familiis in desertum pergerent, urbem Romanis cedentes.
61 Eo commotior Titus: etiamne, inquit, conditiones nobis imperatis? Quin potius defensate patriam, adestote templo, omni virtute insurgite, servate sacramentum mortis, quando vitae repudiastis.
62 Et simul iubet insurgere Romanos in necem hostium.
63 Plurimi coepere graviore victorum indignatione labefactari: tradiderunt se tamen Zarae regis filii, et fratres eius, et plurimi cum ipsis de plebe.
64 Nec Titus, quamvis excitatus ad iracundiam, propositum suum solvit contuitu regalis fastigii, sed recepit confugientes: solius tantum pietatis (quod maximum est) lucrum fecit.
65 Nam praedam omnem domus regiae seditionis auctores diripuere, ut nihil ex ea ad Romanos perveniret.
Ambrosius HOME



Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XLV. <<<     >>> XLVII.
monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XLVI.