Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT XLV.
1 | Fugientibus itaque auctoribus seditionum cum templum exureretur, Romani posuerunt signa intra circuitum templi ipsius, et contra portam orientalem sacrificaverunt, imperatorem Titum summis praedicantes vocibus. |
2 | Interea puer quidam eo loci, ubi etiam sacerdotes erant, quos et inopia aquae et aestus finitimi incendii commacerabat siti, rogavit unum de custodibus Romanis dexteram sibi dare, potum offerre. |
3 | Porrexit illico, aetatem pariter miseratus ac necessitatem: bibit puerulus: et quia sedulo innoxiae creditum fuerat aetati, rapuit aquae vas, et cursu sese proripuit, ut etiam sacerdotibus bibendi copiam ministraret. |
4 | Voluit sequi miles, sed non potuit comprehendere. |
5 | Ille periculo suo sacerdotum sitim levavit. |
6 | Bona fraus, quae neminem laederet, subveniret necessitati. |
7 | Denique miles ipse miratus est magis affectum pueri, quam dolum detestatus, quod in illa aetate excidio totius urbis et communi periculo, quid deberetur reverentiae sacerdotibus, quod potuit ministerium, non inexpressum reliquit. |
8 | Nec multo post sacerdotes confecti fame et siti, vitam rogarunt. |
9 | Quos Titus iussit occidi, degeneris animi esse respondens, ut templo et muneri cuperent supervivere. |