monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XLIII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XLII. <<<     >>> XLIV.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT XLIII.

1 Fatigatus itaque clamoribus Caesar, gradum retulit, cum flamma adhuc conclavia templi depascebatur.
2 Quibus deustis, in ipsam aedem se furens intulit.
3 Qua specie plerique exanimati: alii se in ipsos misere ignes, quorum oculi ferre non poterant, ut superstites templo reservarentur.
4 Rursus concurrit Titus cupiens cuiusmodi aedes esset circumspectare.
5 Cuius gratia motus, praecellentiorem omnium templorum fuisse operibus fatebatur.
6 Mirabatur saxorum magnitudinem, metalli nitorem, venustatem operis, gratiam pulchritudinis.
7 Nec immerito tantam fuisse loci celebritatem pronuntiabat, ut eo ex locis omnibus conveniretur, quia tantum non nisi summi Dei crederetur esse domicilium.
8 Adiungebat honos fidem religionis, quo etiam barbarorum gentes templum illud venerabantur: et inferebant munera praedones religionis, quae tamen tunc diripiebant sui, et disperdebant latrones, irruentes in omnia quae deposita viduarum fuerant vel pupillorum, tamquam de victoribus vindicaretur, si quid ex praeda Romanis minueretur.
9 Templum quoque ardere conspicientes, ipsi incendebant caetera, ne quod excidio templi superstes esset aedificium: religioni deputantes, si omnia cum templo perirent.
10 Nec adhuc tamen Iudaei perfidiam deponebant: quae causa maioris excidii fuit.
11 Nam cum animi multorum inflecterentur, ut se, facto agmine, Romanis traderent, pseudopropheta quidam iactare coepit in excessu mentis suae, templo divina praesidia non defutura, vocare populum ad se velut quodam oraculo, adhuc se in templo suo manere illico repulsurum hostium cuneos, flammarum incendia.
12 Sic miseri dum infeliciter falsis circumventionibus credunt, dedecores atque inulti sicut pecora trucidabantur.
13 Qui si voluissent credere, evidentia imminentis signa excidii habebant: quibus veluti claris vocibus admonebantur, finem sibi affore.
Ambrosius HOME