monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XLII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XLI. <<<     >>> XLIII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT XLII.

1 His dictis admoveri templo arietes iubet, sed nihil validi ictus proficiebant.
2 Plerique tamen territi de ipsis seditionum principibus confugere ad Caesarem, quos Titus tamquam necessitate compulsos, non quasi promissum secutos dubitavit suscipere, sed fides temperavit iracundiam.
3 Non eo loci tamen habuit quo perfugas superiores, intentiusque suos urgere coepit; ut universi hostium discederent perculsi metu.
4 Sed ubi parietes inoffensos ab ictu arietum mole sua viderunt permanere, aluerunt audaciam: ingenio tamen Caesar praeveniens, ianuas argento opertas succendi iussit, quibus igne admoto argentum defluere, deinde paulatim etiam lignum ardere: sic in porticum interiorem aditus patescere.
5 Sed miseratus Caesar, ne finitimis interioris vestibuli porticibus comprehensis, templum exureretur, ad consilium vocavit duces exercitus, dicens: non cum insensibilibus sibi certamen esse, nec bellum cum aedificiis, quae victoribus proficerent, si inexusta reservarentur: duces tamen asserebant, valetudinem parietum et munitionem templi, Iudaeis in reliquum quoque incentivo futuram, quibus esset grata insolentia; radices rebellionis eruendas funditus, ne iterum temeritas recrudesceret.
6 Distulit tamen Caesar consilii tractatum in posterum diem.
7 Verum Iudaei se infundendos putarunt: sed Romani consertis clypeis, quamvis pauciores, primum impetum sustinuere.
8 Nutabat tamen acies concursu innumerabilis multitudinis.
9 Unde Caesar cum equitibus propere adfuit, proterens facile quos reperisset, atque hostile agmen reflexit, eo fretus, quia iam pateret vestibulorum portio.
10 Maiore suorum manu sequenti die disposuit in hostem irrumpere, templum succendere.
11 Quod factum eripuisset urbem incendio; nisi laeva mens populi flammas in se hostium provocasset.
12 Iubet enim Caesar restingui ignium globos, ne irrupturis impedimento forent.
13 Quod videntes Iudaei, dum insidiantur volentibus incendia templi restinguere, caesis aliquibus, hostem accenderunt: unus de Romanis semiustam nactus materiem, quae de fastigio deciderat, adulto igne portae admovit quae aurea nuncupatur, quod auro vestitas habebat fores.
14 Liquefactus illico flammis auri rigor lignum nudavit, quod velut intecto latere patuit incendio.
15 Exustis itaque valvis, in interiora se templi penetralia inseruit ignis.
16 Iamque portae eius vestibula lucebant.
17 Turbati omnes qui se templi munimine defensabant, trepidare illico; et quaedam iam inclinatio mentium erat, illum diem esse templo excidialem, quia in ipso die quondam Babyloniis ingruentibus fuerat incensum, quia erat decimus dies Ioma mensis, quem iam dudum inter funestos annumerabant.
18 In superiora quoque se aurarum spiramine ignis attollens, victoribus laetitiam, victis tanta labe dolorem dignum infudit.
19 Clamor quoque universorum exortus, nec multo post nuntius hostilis excidium Caesari manifestum reddidit: qui se proripiens quanta poterat voce, restingui ignes iubebat.
20 Sed neque per tumultum audiendi facultas erat, neque parcendi voluntas, cum Romani milites vindictae studio ferverent, notaque pietas Caesaris inobedientiae metum suis demeret, nulli fraudi suis futurum, cum etiam hostibus ignosceretur.
21 Nutu tamen et manu Titus revocabat, quos poterat, mandabat aliquibus ut inhiberent impetus militum.
22 Sed ira duce adolebat incendium, hostem urgebant desperatione salutis, iam sui prodigum et totum se expendentem periculis.
23 Vulgus maxime ignobile feriebatur, ubicumque occurrerat, quia nullis munitum armis, nec repellendo vulneri, nec retorquendo idoneum erat.
Ambrosius HOME