Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT XL.
1 | Quid adoriar dicere factum Mariae, quod cuiusvis barbari atque impii mens perhorrescat? Ea erat de locupletioribus feminis regionis Pereae quae trans Iordanem iacet. |
2 | Belli horrore oborto, cum caeteris se in Hierosolymitanam urbem contulerat, quod esset tutior: eo quoque suas devexerat opes, quas principes factionum certatim invasere. |
3 | Alimentorum etiam si quid pretio quaesiverat, de manibus cruebatur. |
4 | Exagitabatur a perfidis, dira imprecabatur, volebat mori, sed percussorem non inveniebat. |
5 | Malebant insultare diutius, affligere gravius, quam cito perdere. |
6 | Putabant quamdiu viveret, praedam fore. |
7 | Defecerant iam omnia, et deliciis assueta, asperiora palearum vel coriorum dura non emolliebat. |
8 | Saeva fames intimis se infudit medullis, exasperavit humores, mentem exagitavit. |
9 | Habebat mulier infantulum quem genuerat. |
10 | Vagitu eius excita, cum se et parvulum commacerari videret, tantis victa immanitatibus atque impar tam atroci calamitati, affectum amisit: et pietatis genitalis usu obliterato, dolorem absorbuit, furorem assumpsit. |
11 | Conversa itaque ad parvulum iam matrem oblita, et furens animi sic ait: Quid tibi faciam, parvule, quid faciam tibi? Saeva te circumstant omnia, bellum, fames, incendia, latrones, ruinae; cui te moritura credam, aut cui te tantillum relinquam? Speraveram, quod si adolevisses, me pasceres matrem, aut sepelires defunctam. |
12 | Certe si praevenires obitu, quod ego te pretioso tumulo meis manibus includerem. |
13 | Quid agam misera? vivendi tibi ac mihi nullum subsidium video. |
14 | Omnia erepta nobis, cui te reservabo? aut certe quo condam sepulcro ne canibus alitibusve vel feris praeda sis? Omnia, inquam, erepta nobis. |
15 | Potes tamen, dulcis meus, et sic matrem pascere: idoneae ad cibum manus tuae. |
16 | O mihi suavia viscera tua, artus iucundi, prius quam vos penitus consumat fames, reddite matri, quod accepistis: redi, fili, in illud naturale secretum, in quo domicilio sumpsisti spiritum: in eo tibi tumulus defuncto paretur. |
17 | Ipsa complectar quem genui, ipsa exosculabor: et quod impatientia amoris habet, habeat vis necessitatis, ut ipsa devorem meos artus, non simulatis, sed impressis morsibus. |
18 | Ergo esto cibus mihi, furor latronibus, et vitae fabula, quae sola deest calamitatibus nostris. |
19 | Quid faceres, fili, si et tu filium haberes? fecimus quod pietatis fuit, faciamus quod fames suadet. |
20 | Tua tamen causa melior, et quaedam pietatis species; quia tolerabilius est, quod matri dederis cibum visceribus tuis, quam quod te mater, aut occidere potest aut devorare. |
21 | Haec dicens, averso vultu gladium demersit, et in frusta filium secans igni imposuit, partem comedit, partem operuit, ne quis superveniret: sed nidor incensi pervenit ad principes seditionis; continuoque odorem secuti, introierunt mulieris hospitium, minantes necem, quod ausa esset ieiunantibus ipsis edere atque exsortes eos facere cibi, quem reperisset. |
22 | At illa, partem inquit, vestram vobis servavi: non fui avara nec inhumana: nolite indignari, habetis quod et vos edatis, de meis vobis visceribus cibum paravi. |
23 | Considete ocius: mensam apponam: mirari habetis, et ministerium meum indicate, quod talem nullius inveneritis mulieris affectum, quae vos nec dulcis filii fraudaret gratia. |
24 | Haec dicens, simul redoperuit ambusta membra, et epulanda obtulit cum adhortatione huiusmodi sermonis: Hoc est prandium meum, haec vestra portio: videte diligentius, ne vos fraudaverim. |
25 | Ecce pueri manus una, ecce pes eius unus, ecce dimidium reliqui corporis: et ne alienum putetis, filius est meus; ne alterius opus arbitremini: ego feci, ego diligenter divisi mihi quod manducarem, vobis quod reservarem. |
26 | Numquam mihi fuisti dulcior, fili: tibi debeo, quod adhuc vivo. |
27 | Tua suavitas animam tenuit meam, et produxit matri miserae diem mortis. |
28 | Subvenisti in fame: tu munus supremum senectae, percussorum repressor. |
29 | Venerunt necaturi, convivae facti sunt: habebunt ipsi quod tibi debeant, cum epulas meas sumpserint. |
30 | Sed quid refertis gradum, quid horrescitis animo, cur non epulamini quod mater feci? Possunt et vos delectare, quae matrem exsaturarunt. |
31 | Non esurio iam, postquam me filius meus pavit: abunde exsatiata sum, famem nescio: Gustate et videte, quia suavis filius meus. |
32 | Nolite fieri molliores matre, infirmiores muliere. |
33 | At si vos in meo vulnere misericordes estis, et non suscipitis hostiam meam, atque aversamini holocaustum meum; ego consummabo sacrificium meum, manducabo quod reliquum est. |
34 | Videte ne vobis opprobrio sit quod fortior vobis mulier reperta sit, quae absumeret epulas virorum. |
35 | Ego quidem tales paravi epulas, sed vos sic epulari matrem fecistis: me tenebat passio, sed vicit necessitas. |