Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT XXXVIII.
1 | At in urbe interiore, cum hostem intra muros cernerent altissimis eminentem aggeribus, universisque imminentem moenibus, tanquam vulnus in corpore, ita periculum introrsum pergere reformidarent, intercidunt porticum septentrionalem ex ea parte qua adhaerebat Antoniae, ne per ipsam hostis in templi superiora ascenderet, vel in inferioribus sitos superior urgeret: et proxima quaeque demetunt, ne populantibus incendiis templo finitima, etiam templum ipsum ignis depasceretur, atque intercisa igni exurunt: ita quod ab hoste metuebant, priores coeperunt. |
2 | Salomonis quoque porticum ad fraudem pararunt, ut culminum interiora replerent pice ac bitumine, quae infra fornicem summi laterent fastigii, simulatoque quod eam vellent defendere, et frequentes hostes incesserent, sollicitant Romanos atque in sese excitant. |
3 | Illi admotis scalis, summa porticus petunt: Iudaei loco paulatim cedere, quod plures Romani ascenderant. |
4 | Hi certatim irrepere, tamen prudentiores suspecti doli cavere: sed vulgus intentum victoriae, praefestinare, ubi res fraude carere visa, plurimis quasi inter retia locatis, admovetur ignis fornicibus interioribus, atque additis pice et bitumine atque caeteris incendii nutrimentis, in totam diffunditur porticum. |
5 | Circum vallabant flammae victores Romanos, ut nec resistendi facultas suppeteret, nec fugiendi copia: quid facerent non reperiebant. |
6 | Spectabat Titus suos periclitantes, indignans quidem quod iniussi ascenderant, sed miserans quod victores perirent. |
7 | Plerique se praecipitio dabant: sed ubi incendium evaserant, fractis cruribus, collisi corpore moriebantur: miserius erat, si debiles superviverent. |
8 | Volebat subvenire Caesar, nec poterat: hortabatur tamen proximos, clamabat ut auxilio suis essent. |
9 | Has voces, hunc dolorem Caesaris, pro supremo illi habebant solatio. |
10 | Hoc erat morituris viaticum, hoc se velut sublimi solantes sepulcro ad mortem festinabant, quod in visceribus Caesaris reconderentur: nec vita eorum periret, quorum viveret gloria qui morerentur pro Caesare, relinquentes sui haereditatem triumphum. |
11 | Itaque alii circumveniebantur ignibus, alii praeveniebantur; nec longe hostis, qui flammas fugientem feriret. |