Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT XXXV.
1 | Ubi ne his quidem per Iosephum insinuatis revocari Caesar advertit (factionis enim principes putabant diffidentiae potius, quam pietatis esse tam frequentem desistendi conventionem), ad praelium necessitate invitus revertit, iubet adesse Romanos. |
2 | Sed quia tantae multitudini angustia impedimento erat, triginta electis viris, singula deputat bellatorum millia. |
3 | Non enim totum exercitum reciperent tam densa aedificiorum obstacula. |
4 | Ipse quoque simul descendere volens, revocabatur a suis, ne in angusto nocturnis etiam plerumque temporibus, quibus necesse erat insidiantium fraudi occurrere, periculi aliquid in se excitaret: cum amplius proficeret, si spectator belli adesset, quae unusquisque promptius sibi, decernendum arbitraretur, sub oculis Caesaris praeliaturo. |
5 | Omnia enim quae circa templum gererentur, velut in theatro quodam, ex loco Antoniae desuper visebantur. |
6 | Inflexus ad eam sententiam Caesar, Cereali mandat negotium, ut praetendentibus circa templum Iudaeis, hora noctis nona superveniret, caeterosque hortatur studiose ingruere certamine; se quoque dimicantium meritis non defuturum, cum desuper aut ignaviae cuiusque testis, aut virtutis arbiter pugnam examinaret. |
7 | Cerealis praescripto tempore impigre adest, sed custodes vigilantes reperit: praelium conseritur. |
8 | Siquidem et intra templum siti non dormiebant, et congredientibus qui excubias obibant, facile se caeteri ad bellum pararant. |
9 | Conferto agmine, instabat Romanus: Iudaei, dum claustris atque angustiis nituntur, ne circumvenirentur, percursabant diversa: ut frequentius sibi a suis esset periculum, dum in tenebris non cognoscerentur, et plerumque transfigerentur a sociis, dum hostes putantur. |
10 | Quis enim nocte discerneret, socio an hosti occurreret? cum interrogare serum esset, cavere utile, consultum praevenire: et tolerabilior culpae exitus, errare in alieno vulnere, quam proprium eligere periculum, ubi hostis timetur. |
11 | Ancipiti itaque per noctem periculo laborabant Iudaei, vel quod inferret hostis, vel in quo socius erraret. |
12 | Nec minore per diem Romanus vehementior aderat, quem totius spectator certaminis Titus vel tacitus urgebat. |
13 | In horam quintam pugnatum est acriter: Iudaeis quoque strenue rebellantibus, ut neutra pars loco cederet. |