monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXXIII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XXXII. <<<     >>> XXXIV.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT XXXIII.

1 Tali affatu Caesaris et repetita oratione, inflexa est aliquorum sententia, qui se subtrahere potuerunt, ut ad Romanos convenirent.
2 Caeteros revocavit periculi metus, qui a latronibus intendebatur (et forte quaedam inclinatio mentium erat, ne plures eriperentur futurae eversioni): quos Caesar confugientes ad se, quia erant inter eos et viri sacerdotales cum filiis, et alii splendidioris familiae viri, suscepit bona gratia, pollicens securitatem salutis, ius possessionum suarum; atque ad urbem cui nomen Gosna, direxit: ne quid offensionis oriretur ritu dispari et cultus diversitate.
3 Quod ab his, qui in urbe positi repugnabant (seu quia huiusmodi suspicio incesserat, sive ullus composuerat dolo, ne plures dilaberentur) in argumentum est derivatum necis, ut exstincti obiicerentur.
4 Eo comperto, revocatos Titus iussit cum Iosepho propius muros obire, ut a suis agnoscerentur.
5 Illi cum lacrymis gemituque magno, non sua deflere, sed patriae templique excidia: rogare cives, ut sequerentur Caesaris fidem, eriperent templum parato incendio, nihil sibi adversus legem praeceptum, nihil de libertate imminutum.
6 Acquiescerent et ipsi experirentur Romanorum clementiam, quorum insuperabilem virtutem experti sunt.
Ambrosius HOME