monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXXII.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XXXI. <<<     >>> XXXIII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT XXXII.

1 Complevit sermonem Iosephus, sed nullis Ioannes movetur fletibus, nec promissis flectitur.
2 Urgebat Deus iamdudum perfidas mentes, ex quo impio se parricidio commacularunt.
3 CHRISTUM IESUM cruci suffigentes.
4 Hic est ille cuius mors Iudaeorum excidium est: Natus ex Maria: qui ad suos venit, et sui eum non receperunt (Ioan. I, 11).
5 Quando enim suos non occiderunt Iudaei? Nonne filium Saul sui occiderunt? Naboth propheta a suis utique lapidatus est: Iudaea fuit Iezabel, quae iussit Iudaeis, senioresque praeceptum exsecuti sunt.
6 Iudaeus Achab, qui causa mortis eius factus est.
7 Quanti alii a civibus cives perempti et tamen diu integra civitas mansit, etsi diruta a Babyloniis post annos innumerabiles, sed reparata postea! Hoc est supremum excidium, post quod irreparabile templum, quia averterunt sceleribus suis praesulem templi, reparationis arbitrum.
Ambrosius HOME