monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXXI.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XXX. <<<     >>> XXXII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT XXXI.

1 Contra Titus non munimento sibi, sed impedimento angustias Antoniae ratus, iubet dirui munitionem eius funditus, ut congressuris iter in hostem aperiretur.
2 Compertoque quod solemnitas Iudaeis festorum dierum appropinquasset, praecepit interpretari Iosephum Hebraeo sermone, quae ipse alloqueretur.
3 Quae, malum! ratio Ioanni suaderet, ut Romanos lacesseret.
4 Si virtutis fiduciam gereret, eligeret alium pugnae locum: eo progrederetur, dummodo urbi parceret: templum non contaminaret, sacrificia festorum dierum non impediret: relinqueret quos idoneos sacrificiorum ministeriis aestimavisset; fortitudinis suae documentum ubi vellet praeter urbem et templum, ederet: congressioni milites Caesaris non defuturos: invitum se cogi ad totius urbis eversionem: cuius reliquias servare vellet, si pateretur Ioannes: imminere templo faces, non quod templum Romani festinarent exurere, sed e templo educere belli incitatores.
5 Si victos se crederent, manus darent: at si victores futuros sperarent, non intra claustra se reciperent, sed in campis defenderent, quo templum labentibus iam incendiis eriperetur, vacaret purificationibus.
6 Et interpretante Iudaeis Iosepho, cum silentio audita, tacitum vulgus probabat, sed metuebat sententiam suam pandere: quibus respondet Ioannes, nullum praestabilius Deo esse sacrificium, quam pro aris, pro focis, pro templo ponere animam, viros Deo sacratos: et ideo si necesse sit, libenter procumbere pro libertate, tamen sperare se, quod excidium perpeti non possit civitas Dei.
7 Titus ad haec: Merito igitur puram Deo servatis urbem et sanctum immaculatum, necando cives, interficiendo innoxios, perimendo sacerdotes? Talibus flagitiis non placantur divina, sed offenduntur.
8 Abdicastis Deum vestrum sacrificiorum cultibus.
9 Si tibi aliquis negaret cibum, Ioannes, quaereres eum: Deo vestro suae hostiae non immolantur, non redduntur sua munera, iugulantur homines, et adhuc putas Deum auxiliari? Revera sic gesta edocent, testificatur caesorum congeries, et cumuli vestrarum calamitatum.
10 Quis haec videns, non ingemiscat? Nec reprehenderem, quod pugnares pro patria, si nollem parcere, si nollem patriam vestram aut templum reservare.
11 Neque enim digna Carthago, aut metuendus Hebraeus Annibali, qui partem mediam orbis Romani subegerat: et tamen ipsa quoque reparata Carthago, quae usque ad excidium sui rebelles civium animos tulit.
12 Fide mea, salva haec omnia tibi futura spondeo, veniam tibi salutis polliceor, non pro mercede sceleris, sed pro redemptione urbis, ut a te redimam periturorum culminum statum.
13 Desinas moneo latrociniis tuis conturbare propositum pietatis Romanae.
14 Non formidabitur Hierosolyma, ut diruatur: quando potior viribus reservata est Antiochia.
15 Certe Iechonias vester et Persis credidit, et urbem egressus, commisit se cum suis proximis barbarico furori, ne propter se civitas everteretur.
16 Celebratur a vobis eius memoria, sicuti vestri asserunt: id est Iosephus assertor eius, celebritatisque testis, qua honoratis virum, qui pro patria se captivitati obtulit.
17 Servavit eum et barbarus Persa, et ego tibi spondeo impunitatem.
18 Certe et Iosephus arma Romanis adversa intulit: crede promisso, cuius et exemplum praemisimus.
19 Vadem tibi sponsionis nostrae Iosephum damus: immo iam dedimus, quem reservavimus.
20 Loquatur vobis sermone patrio, obliget se ritu quo soletis: non pudet me vadem quaerere, fideiussorem dare, ne eversorem exhibeam, qui volo parcere.
21 Flere ad haec Iosephus, rogare Ioannem, deplorare patriae statum, obsecrare sermone flebili, appellare ut civem, sed caeteris pertinaciorem: testare Dei omnipotentis gratiam, salvum fore cum suis; tantummodo desisteret excitare militem Romanum ad urbis eversionem.
22 Quem ubi flectere nequivit: Non mirum, inquit, Ioannes, si perseveras usque ad excidium patriae, cum iam reliquerint eam praesidia divina.
23 Sed mirum quod perituram non credis, cum legeris propheticos libros, quibus excidia patriae nobis annuntiata sunt, et reparata culmina, rursus a Romano diruenda exercitu.
24 Quid enim aliud clamat Daniel? Non enim quod iam factum erat, sed quod post futurum, prophetabat: quae est abominatio desolationis, quam vociferatus est venientibus Romanis fore, nisi ista quae nunc imminet? quod est illud oraculum, quod a nobis saepe commemoratum est, a summo denuntiatum Deo: tunc scilicet perituram urbem funditus, cum civium manibus contribulis suus fuerit exstinctus, nisi quod nunc impleri videmus? et fortasse, quia iam defendi templum non placet, interdicto maculatum sanguine, purgari incendio placet.
Ambrosius HOME



Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XXX. <<<     >>> XXXII.
monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXXI.