Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT XXVII.
1 | Omnium rerum exitus plus negotii, quam principia habere, nulli incognitum est, fortissimi commilitones, quia consummatio suscepti muneris maiorem quaerit laborem: siquidem toto libera mari currit navis, etsi non semper a puppe ventorum aspirent flamina, gubernator tamen obliquat velorum sinus, et sine refragio scinditur fretum. |
2 | Sed ubi ad portum venitur, opportuna aurarum temperies necessaria est, et angusto ingressus navium coercetur limite. |
3 | Maior itaque periculi cura, ubi spes propinqua; aedificantibus quoque plana exordia fundamentorum, sed ardua celsorum opera fastigiorum. |
4 | Et plerumque in ipso operis claudendi fine, mercedis suae munere defraudatur miserandus faber, aut culminis lapsu obrutus, aut instabili deceptus vestigio, ut ad inferiora decidat. |
5 | De agricola quid dicam, cui procinetus laboriosior messis quam segetis, vindemiae quam putationis: et adultis fructibus graviora semper metuenda pericula? Nihil ergo novum, si adhuc nos in ipso portu consummandi cursus periculum manet: quia per angustiora viarum scandendum est ad Antoniam: quo deiectis inde adversariis, superiorem occupantes locum, ac supra verticem locati hostium, ipsos quodammodo anhelitus eorum intercludamus. |
6 | Sed difficile hoc nobis videtur, commilitones, quasi vero ad ludum, non ad bellum convenimus: in quo aut vincendum, aut moriendum sit viris. |
7 | Tunc ergo debueratis excusare, quando ad praelium veniebatis, ut vindicaretis cladem Romani exercitus, et maculatae militiae probrum dilueretis. |
8 | Si Neronis tempore ulciscendam iniuriam Romani nominis aestimabatis, quid vos decet velle Vespasiano imperatore? Lavemus superioris imperii notam, ne nostro adhaereat: quam Nero quidem remoturus per Vespasianum aestimabatur, Vespasianus per Titum in se transfuderit, nisi vicerimus: exsequenda nobis tantummodo supplementa victoriae pater reliquit: quo fusis in cassum tantis laboribus, dedecores inultique referemus gradum, victoriam derelinquentes? quasi non levius crimen sit de militia decedere, quam victoriam deserere: illud enim formidinis, hoc proditionis est. |
9 | Sed periculosum putatis in hostem descendere, et murum armis circumsonare: quasi vero muliebria de nobis, et non virilia opera ipsa natura expetat, quae nobis ideo vitalem infudit spiritum, ut eum pro gloria libenter refundamus. |
10 | Ad quae igitur, nisi ad maxima quaeque a duce suo bellator adhortandus est? Nam usitati operis adhortatio, non solum conventis, sed etiam convenientibus affert pudorem, ut exigas, quod sponte debetur: id enim de se militem praestare oportet. |
11 | Et tamen quid immoderatum a vobis exigo? Nonne praestat mori per virtutem, quam vivere ad ignominiam? In medias Romanorum acies frequenter Iudaeus excurrit, ac sese hostilibus cuneis impavidus infundit, non ad spem victoriae, sed ad indicium fortitudinis, et ostentationem gloriae? Vos, quibus terra et mari nemo impune adhuc restitit, quibus non est novum vincere, et crimen non vicisse, cum tanta habeatis vincendi suffragia, nec semel quidem proripuisse in hostem gradum non pudet? sed armatos otium tenere, et procinctu positos, feriatis animis exspectare, ut fames pro nobis dimicet, atque inedia potius sua, quam nostris fusi gladiis, in opprobium nobis erubescendos vertant trumphos? Non pudet, inquam, strenui commilitones, universarum victores gentium, nihil de armis sperare, nihil de viribus, sed de sola obsidione, et operiri quando hostis morbo consenescat, atque in suo moriatur lectulo? Et quae potest esse sine bello victoria? omnia sunt repleta cadaveribus, deformes exuviae iacent, exsangues reliquiae defunctorum, nisi quos ipsi inter se suis manibus trucidaverunt. |
12 | Quid timemus eos, quos iam fames, ignis, latrocinium, seditio exstinxit? Quid destituimus divina beneficia? Cuius enim nisi Dei nutu in sua collisi arma sunt? Destituti quoque subsidiis alimentorum, nec ullus domestici finis furoris. |
13 | Vereor ne iam et religionum videamur rebelles, qui et nostris, et suis religionibus infidos tam diu reservamus. |
14 | Verum esto, sit atrox bellum et formidolosum. |
15 | Quid enim vos belli demulceo facilitate? Sit victoria incerta, certum periculum. |
16 | Nonne apud eos mihi sermo est, qui humana prudentia noverint, in periculis promptiorem esse omnium animantium fortitudinem, quam in remissioribus contentionibus? Ferae ipsae cum se circumvallatas armis viderint maiore in eos impetu ruunt, ut vi sibi aperiant iter. |
17 | Et atrociora serpens latibulis excussus, infundit venena. |
18 | Sunt etiam, quae natura innoxia, in periculis tamen suis ad nocendum fortiora sunt. |
19 | Habent cervi sua arma, si quis se obvium ferat, et mortem cornibus repellunt. |
20 | Habent et laesae apiculae suos morsus. |
21 | Quid autem de viris bellatoribus apud Romanos loquar? cum Leonides ille Lacedaemone genitus, praeliaturus adversus innumerabilem Persarum exercitum, dixerit: Prandeamus in terris, apud inferos coenaturi. |
22 | Tantum valuit apud Graecos hic sermo, ut non solum de trecentis illis Lacedaemoniis viris quibus ipse praeerat, se nemo subtraxerit, praeter unum tantum, quem superstitem postea nullus recepit: sed etiam de caeteris qui simul ad bellandum processerant, nisi quos Leonides tanto degeneres bello repudiavit. |
23 | Quid de Romanorum integris legionibus loquar? quos Cato Romanae assertor facundiae, et veritatis sincerus interpres, asseruit cum exsultatione ad bellum processisse: sed quo se redituros arbitrarentur, universosque libenter procubuisse, ne mutarent sententiam. |
24 | Beati quorum nemo suis hostium victoriam fuga annuntiavit. |
25 | De trecentis tamen Lacedaemoniis vir unus subterfugit: illi in angustiis praeliabantur, ne circumvenirentur. |
26 | De Romanis legionibus nullus vitam elegit, sed omnes mortis haereditatem, quorum vos posteri estis: si contemptu periculorum, quasi gloriosa indoles, virtutis prosapiam non abnuatis. |
27 | Quis enim fortium virorum esse se mortalem non noverit, omnibusque positum finem vivendi? Quanto igitur melius patriae impendere, quod naturae debeas, et necessitatem commutare gloria: nec anhelae senectutis suspiriis obnoxiam vitam deiicere, nec ferventis aegritudinis casus reformidare, cum depositis aevo quotidiana fastidia sint? Illorum autem, qui languore marcescunt, deficientibus viribus pariter ac sensibus, ut multorum opinio habet, animae simul cum corpore sepulcro adiudicentur. |
28 | At vero bellatorum et strenuissimorum virorum, qui se pro patria, pro liberis, pro religione morti devoverint animas de vinculis corporis huius ferro absolutas nulli dubium, quin purum illud aethereum elementum stellarum lumine refulgens, in coelestibus suscipiat habitaculis, hospitio quodam supernae quietis: in terris quoque remanere, insigne aliquod est gratiae vel iniuriae, ut et languore commaceratos oblivio abscondat: et adversum pectus in hostem ferentes, si mors convenerit, sequatur gloria. |
29 | Ad haec vos invito praemia, commilitones, ut in hostem pergamus, quem clausum tenemus: ascendamus in murum per ruinam muri validioris, quae nobis velut quemdam aggerem praestat, et aequatur muro inferiori. |
30 | Quisquis virtutis vexillum praeferens, primus in murum ascenderit, vel secundus, vel tertius, vel pluribus comes; haudquaquam mihi non donatus opimo abibit munere: etsi nulla maior remuneratio quam fortitudinis gloria, quae plerumque est tutior. |
31 | Nam ubi primum animis et viribus confidentissimus quis ascenderit, fugient qui resistebant aut ad inferiora se conferent, aut latibulis abscondent: ita quod maximo nunc periculo sit, si in inferioribus quaerimus; sine labore magno sequetur, ut deiectis hostibus bellum conficiatur. |