monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXVI.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XXV. <<<     >>> XXVII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT XXVI.

1 Reparatis itaque aggeribus et vineis, caeterisque machinis obsidionis, renovatus est belli furor; quasi ad extremam operis manum utrimque studiis conspiratum.
2 Totius enim periculo certaminis decernebatur; quia et Romanis solvenda obsidio foret, si aggeres et arietes incenderentur, quibus per inopiam silvarum reparationis subsidia non suppetebant: et Iudaeis excidium patriae incumberet, si manu cederent, cum quassata murorum repetitis arietum ictibus resolverentur.
3 Processere itaque Iudaei cum facibus adeo feroces; ut tamquam cessuro sibi Romano exercitu, incendia in machinas spargerent, obsidionem solverent.
4 Sed exhaustae iam vires fame et res fractae, priores successus negarunt; substantia defecerat, audacia manebat.
5 Contra, Romanis maior pudor, si ab his qui extremum fame spiritum traherent, victoria de manibus diriperetur.
6 Conserto itaque praelio, repulsi principes seditionis, ad murorum subsidia bello impares recurrerunt.
7 Sed ubi dubia murorum caesura repetitis ictibus, Ioannes haud incuriosus extremi subsidii, circumspexit: interiorem murum quasi in C litteram duxit.
8 Postero itaque die convulsa parte murali, fragor labentis beneficii, et clamor Romani exercitus simul increpuit, quasi patrato excidio muri prolapsione.
9 Sed ubi conclamatae urbis insultavit sonus, versa vice rerum, novi muri species, improvisa Romanorum gaudia restrinxit, iudaeorum audacia successit, quia periculum differebatur.
10 Tunc Caesar exercitum adhortari coepit, ut novum illum murum sine ulla cunctatione adoriendum putarent, quem constructio recens infirmum et facile solubilem proderet: auderent modo animis procedere, fragmenta muralia ascendendi facilitatem datura, ut praeliantes Romani, Iudaeis de superiori loco decernentibus, adaequarentur.
11 Et quia cunctantes videbat rei difficultate, validissimos quosque iuxta se congregans, in bellum accendebat tali oratione:
Ambrosius HOME