monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXV.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XXIV. <<<     >>> XXVI.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT XXV.

1 Denique cum talia gererentur a Syris, etiamsi aliis qui revocarentur, indicio comperto, transfugere tamen alii non desinebant.
2 Inter quos Manneus Lazari qui asserebat per unam portam sibi creditam centum quindecim millia mortuorum elata, additis adhuc octingentis octoginta funeribus, quod ipse tuendi vicem huiusmodi recepisset muneris: idque solo eorum numero collectum, qui ex mercede publica sepulti forent, praeter eos quos sepelierant sui.
3 Quae autem sepulcra, nisi ut de muro cadavera deiicerentur? Post ipsum plerique non ignobiles viri, confugientes ad Titum; sexcenta millia defunctorum fuisse, quae per portas elata numerata sint, commemorabant.
4 Eorum vero cadaverum quae propter infinitam pauperum multitudinem efferri nequiverint, atque in maximis domibus diversorumque operum spatiis constipata sint, numerum fuisse inaestimabilem.
5 Et adhuc erat processus malorum, quae iam superiorum omnium finem vicerant.
6 Adhuc saeva obsidio, bellum grave: maioribus iam tamen Iudaeorum animis, quam viribus.
7 Super omnia vero fames tetrior, quae insidiaretur iumentis alvum purgantibus, et vetusta rimaretur boum stercora: ut quod visu erat horribile, hoc fieret esca esurientibus.
8 Miserabilis congeries insepultorum corporum, et circuitu longo terra ipsa tecta cadaveribus, repleta ante muros omnia, terribilis species, horror gravis, odor pestilens; qui nec victores, nec victos discerneret: utrisque simul noxius, et maiore Romanis impedimento, quibus necesse erat iacentes reliquias cruentato proterere vestigio: terra ipsius inculta, succisis omnibus quae ad usum militis et machinarum necessario conveherentur.
9 Per tredecim ferme in circuitu urbis milliaria longe lateque vastata humus, et nudum gignentium solum.
10 Omne illud pomarium, in quo ante nemora viridantia, horti inhalantes floribus, diversa pomaria, suburbana praedia gratam sui speciem dabant, si quis postea vidit hospes, ingemuit: incola non recognovit, et ad genitalem regressus locum, cum praesens adesset, patriam quaerebat.
Ambrosius HOME