monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXIV.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XXIII. <<<     >>> XXV.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT XXIV.

1 Dum illa deplorat, ecce ad vocem matris procesit Iosephus et deflere coepit quod evaserit, cui dulce fuerat ante patriam mori, et pro patria, dum salutaria suadet, procumbere.
2 Sed iam non pro parentum contendere salute, qui depositi aevo cum in carcere vitae finem supremum exigant, liberantur, si moriantur: sed pro ara, pro templo, pro semirutis adhuc urbis moenibus trepidare.
3 Obtulisse se vulneri, ne patriam everti videret.
4 Qua excitati querela, plerique ad Romanos transeundum rati, qua potuerunt via, subtraxerunt sese insidiis latrocinantium, et custodia protendentium.
5 Quibus quidem Titus misericordiam promissam servavit, sed alia gravior aerumna accidit.
6 Namque ubi data alimenti copia, coepit oneri esse cibus qui prius usui erat, desuetisque edendi officiis, ministerium feriabatur.
7 Nulla vis dentium, ut cibum manderent, nulla arteriarum subsistentia, panem arrodere nullo poterant modo.
8 Si quid sane sorbuissent mollioris alimoniae, interclusis iam faucium meatibus strangulabantur.
9 Obriguerant interiora viscerum, obstructi erant ductus ciborum.
10 Aruerant iecoris venae, quae cibos attrahunt.
11 Perierat usus, aviditas cumulabatur, virtus defecerat, appetentia manebat.
12 Ruebant supra cibos miseri, et invalidos morsus, more infantium meditabantur.
13 Plerique visis alimentis, ipso gaudio deficiebant, atque inter exoptatos sibi cibos moriebantur: solati miseriam, quod votum impleverant.
14 Sed erat pompa lacrymabilis, cum plures a cibo ad periculum surgerent, quam ad salutem, ut et victus noceret.
15 Inflabantur enim insolito cibo corpora potius, quam reficiebantur, et quasi quodam hydropisis morbo, distenta cute poenas dabant.
16 Et si quibus ulla adhuc virtus edendi, aviditas modum nescia, quod ferre non poterant, supra mensuram ingerebant, repentino cibo farti disrumpebantur.
17 Quid enim grave non erat, quibus erat gravis et solus affectus, ut obesset vidisse, quod desideraverant? Incapaces enim affectuum per longam famem, oppressit etiam sensus naturae: et ipse gaudii motus gravavit.
18 Nihil igitur mirum, si exhaustis periculo cibus est.
19 Denique post biduanum ieiunium, si quid avidius sumpseris, statim crudescit.
20 Unde plerisque moris est, ut succum lactis infirmis visceribus infundant, eoque cum melle permixto temperent humorum exasperatam ieiuniis intemperantiam, et defectionem corporis, velut infantiam quamdam molliore cibo nutriant.
21 Sic ergo nonnulli Iudaeorum qui ad Romanos confugerant, poterant evadere, quadam arte pensantes moderamina cibi, donec desueta edendi caro, in suos rediret usus.
22 Nec hoc tamen profuit miseris, sed causa maioris exitii fuit.
23 Nam cum ex his plerique accepto cibo alvum purgarent, egesserant aliqui bimones aureos quos absorbuerant, cum adornarent fugam: ne deprensi, quia insidiatores omnia perscrutabantur, non solum dispendio, sed etiam periculo forent: scelus enim ducebatur, aurum quemquam praeter latrones habere.
24 Hoc itaque postea Iudaei, specie miserabili inter inquinamenta alvi aurum legebant.
25 Comperit id quidam Assyrius, et ab uno in omnes opinio manavit.
26 Quod genus hominum praeceps ad avaritiam, et paratum ad versutiam, ut nihil tam atrox sit, quod refugiat, nihil tam turpe, quod erubescat studio pecuniae, A Syris in Arabas diffusa fama est, quibus et non minor avaritia, et feritas barbaricae propior immanitati, eo quod farti auro Iudaei forent: diripiunt quoscumque offenderant advenientes, contra fas, contra leges deditionis, contra promissum Caesaris, quod occidi non licebat: incidunt adhuc viventes, cruentisque manibus eviscerant ventris secreta.
27 Alvum scrutantur, et inter eius manantia purgamenta aurum requirunt, non minus turpiter quam illi quos adigebat fames: insuper etiam saeva crudelitate.
28 Multa acerba eo commissa praelio, nihil hoc uno acerbius.
29 Denique una nocte duo millia fere virorum discissa sunt tali flagitio, divisisque visceribus, quaestus suos Syria numerabat: Arabia negotiationis recensebat emolumenta, quae sine transfretati maris periculis novo crudelitatis commento in usum lucri verterant, et mercem putabant.
30 Quod etiam nunc in huiusmodi hominum genere reperias, et nonnullis saepe Aegyptiorum, ut curandis funeribus negotientur, et officia humanitatis vendant mercaturae compendiis.
31 Misera fames auri; nihil sequendum putat, nisi quod ad praesens lucrosum: nihil honestum, quod pecuniae vacuum.
32 Gravis iam dudum, gravis inolevit humanis affectibus quaerendi cupido, et mercatura facta est vita hominum: veno et empto vivitur.
33 Serpsit itaque vitium in innumeros; ut iam tolerabilior commutatio mercium sit, quam morum animorumque.
34 Infecit Syrorum avaritia etiam Romanum exercitum.
35 Nihil enim facilius in alterum transit, quam amor pecuniae, et desiderium habendi: praesertim finitimas opes, quibus vicinus abundaverat.
36 Nec est ulla passio, quae magis virtutem animi effeminet, quam cupiditas divitiarum.
37 Denique versutia laudi datur, paupertas probro habetur.
38 Impedivit hoc vindictae severitatem, quia innumeri reperti tanto furori obnoxii: ideoque Titus qui vallare circumfuso exercitu Syros et Arabes proposuerat, contemplatione multitudinis revocavit sententiam: ut superioris delicti gratiam faceret, et ne postea committeretur, poenam denuntiaret, verborumque austeritate graviori suos argueret, quod auro succincti et argento, pretiosisque telis nitentes, nec arma sua erubescerent, ut tanto se dedecore dehonestarent.
39 At vero Syros et Arabes increpare, quod immemores Romani nominis, dictu quoque horrida excogitassent: venisse eos ad belli societatem, non ad exercitium flagitiorum.
40 In exercitu Romano non solum virtutem corporis, sed etiam mentis requiri: nec tantummodo fortitudinem in hostem, sed etiam disciplinae normam spectari: ne crudelis, ne impius, ne insolens miles sit: sed ne praedae potius quam victoriae intentus.
41 Ea gravia videri militiae flagitia et vindicari atrociter.
42 Inter arma quoque leges valere: fide melius bella geri, quae servetur etiam hostibus.
43 Si ergo et armatis debetur, quanto magis precantibus! Proinde caverent ab huiusmodi flagitiis, ne et victoriae exsortes, et salutis fierent.
44 Neque se diutius passurum, ut eorum scelesta flagitia Romanis ascriberentur, qui plus oneri, quam usui forent.
45 Itaque repressit aliquantulum, non exsecuit avaritiam Syrorum, ut arbitrum fugerent, non ut praeceptum foverent.
46 Denique explorato prius si forte Romani militis deesset praesentia, de miserorum visceribus exsecrabile lucrum proferebatur, nec tamen in omnibus sequebatur etiam praedae eventus, sed in paucis, quo crudelior feritas: quia non solum propter opes, sed etiam propter spem lucri plurimi exstinguebantur: cum latrones ipsi, et saeviores piratae latronibus, a latrocinio temperent, ubi praedam non senserant.
47 Solius enim barbaricae immanitatis est, gratis nocere.
48 Nam et ipsae ferae, ut interficiant, praedam sequuntur.
49 Foris itaque poenae acerbae, intus immanior Ioannes.
Ambrosius HOME



Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XXIII. <<<     >>> XXV.
monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XXIV.