Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT XXIII.
1 | Clausus tenebatur Iosephi pater, nec ullus ad eum accessus patebat. |
2 | Eo studiosius Iosephus ad deditionem invitabat Iudaeos, et inconsultius murum successerat, ut liberaret patriam cum patre. |
3 | Quo loci saxo caput percussus concidit, ac pene iactatis desuper telis oppressus fuerat, ni praecepto Caesaris missi forent, qui eum protectum clypeis eriperent neci. |
4 | Comperto mater filii sui vulnere, et insultantium latronum consternata vocibus, mortis eius formidinem simul et fidem induit: miserabiliter quoque deplorare occoepit: ad hos fructus fecunditatis se reservatam, ut nec officio viventis filii potiretur, nec sepeliret defunctum. |
5 | Voti quidem sui fuisse, ut ipse potius matri sepulturam daret: inter eius manus supremum exhalaret spiritum: ille frigidos artus deficientis foveret, ille ultimos ore anhelitus legeret, ille oculos morientis clauderet, ille spirantia adhuc ora componeret. |
6 | Sed quia voto exciderat, solatium fuisse, si vel ipsa interesse potuisset filii morientis supremis, miserabili quidem sorte, sed tolerabili tamen, ut quem superstitem optaverat, eius vel funus teneret. |
7 | Verumtamen vel de muro, inquit, spectare mihi mea funera liceat: et si contingere non licet, utinam quidem nemo arceret! Sed quem metuam tanto destituta filio? Quid pertimescam, cui beneficium est mori? Utinam in me tela sua omnes contorqueant, omnes gladio me transfigant! quod vivens non potui, mortua saltem filii mei corpus veste mea protegam. |
8 | Abundat unius vestimentum ad sepulturam duorum: et fortasse quisquam hostium miserebitur, ut amictu filii matris oculos tegat, et oculos oculis, manus manibus, ori ora connectat. |
9 | Proripiens itaque se ad muros, coelum ipsum miserabili questu replebat. |
10 | Insultabant sui, flebant Romani: apud socios crudelitas, apud hostes misericordia. Figite (inquit) me, si qua est pietas: ego genui quem persequendum putatis. |
11 | Ego infelicia ubera dedi: me exstinguite, si de illo vindictam quaeritis. |