Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT XXII.
1 | Denique nec Matthiam quidem, quo auctore in urbem receptus est excruciatum necavit, nullius apud se convictum flagitii, sed insimulatum proditionis, et suspectum consilii, quod in usum plebis sedulo et sine ulla fraude, tamquam familiari crediderat insinuandum. |
2 | Id alte impressum aliquamdiu tenuit, nec iam se ut amico credidit, sed aluit indignationem, indicio dissimulato. |
3 | Ergo insimulatum apud se, quod cum Romanis studio congrueret et conveniret, rapi cum filiis iubet. |
4 | Accersitur, nec defensionis ulla copia datur: ante examen adiudicatur supplicio, nec eius soboles excipitur, sed poenae adiungitur. |
5 | Orabat non vitae usuram, sed mortis celeritatem, naturae ordinem; ut prior occideretur, ne filiorum neces spectaret, nec superstes esset funeribus liberorum suorum, ipse continuo funus futurus: non impetravit, quod ipsa pietas exigebat, etiamsi non rogaret. |
6 | Hoc rogabat sibi reddi pro munere, quod ei urbem aperuisset: reus quidem patriae, sed conciliator Simonis. |
7 | Debuerit ille hanc poenam civibus, debebat tamen ei Simon gratiam. |
8 | Quo crudelior, qui nec amico pepercit, nec patrono receptionis suae poenam relaxavit. |
9 | Ducitur ad supplicium pater cum tribus liberis: nam quartus fuga se exemerat. |
10 | Statuitur in conspectu romani exercitus insultationis specie, ut supplicium eius viderent, ad quos egredi desiderasset. |
11 | Liberent te itaque si possunt amici tui. |
12 | Deducuntur et filii, nec suprema liberis oscula dare, nec ultimo complexu filios suscipere permissus: non fraudatus tamen vocis paternae libertate, miserabili filios alloquio prosequebatur. |
13 | Ego, filii, vobis hostem induxi, ego carnifices adhibui, quando Simonem ingredi in urbem rogavi. |
14 | Ille dies nobis mortis huius, ille parricidalis causa spectaculi. |
15 | Merui, fateor, nec culpam excuso: dum unum reprimere gestio, accersivi deteriorem. |
16 | Ad auxilium Simon petitus, et ad parricidium patriae conversus: sedula consilia in crimen deduxit. |
17 | Rei fuimus patriae, qui defensorem quaesivimus. |
18 | Et recte quidem solvimus poenam imprudentiae, non tamen perfidiae. |
19 | Absolvit nos Simon ipse, dum perimit: qui pronuntiat non sibi a me donatum, sed patriae contuitu petitum, ut contra Ioannis saevitiam auxilio futurus, quam primum adesset, et Idumaeos induceret. |
20 | Putabamus, duobus inter se conferentibus, liberam plebem futuram. |
21 | Quis mihi crederet, non tibi id meo studio detulisse, sed de malis, hoc tolerabilius aestimavisse, nisi tu occideres? Sed quid ego sic loquor, quasi crimen excusem? Nihil sane mea sententia gravius facere potui, quam quod te in cervicibus nostris locavi. |
22 | Sed in eo patriae reus, non tibi fuerim. |
23 | Debuerim ego civibus mortem, sed tu mihi gratiam. |
24 | Debuerim patriae poenam proditionis, quod te induxerim. |
25 | Tibi quando proditor esse coepi? Si fugiendum putassem, consulueram mihi, non violaveram patriae necessitudinem. |
26 | Quis enim hostem non defugit, et hostem internum? At te civem putavimus, sed hostem invenimus. |
27 | Ad auxilium petitus, quid rependisti? Quid ante pollicitus? et quo postea conversus? Ingressus eras, ut hostem expelleres, non ut hostem exerceres: ut ferocem ipsius impetum reprimeres, non ut ad bellum provocares: ut prohiberes civium neces, non ut ipse adiungeres: ut latrocinium repelleres, non ut ipse latrocinareris, sed ut subvenires innocenti populo. |
28 | Cur in ipsum tua arma vertisti? Ante latrocinio appetebantur, tu bellum intulisti. |
29 | Ante pauciores ad mortem rapiebantur, tu stragem populorum fecisti. |
30 | Quis proditor patriae, quis Romana arma plus iuvit, nisi qui exstinxit patriae propugnatores? Nisi qui eripuit tantorum civium defensionem? Nisi qui ab hoste in socios detorsit mucronem? Hostis extra muros pacem offerebat, tu intra muros praeliabare: ille obsidionem volebat solvere, tu expugnationem approperabas: ille prohibebat incendia nostrae urbis, tu flammas in ipsa templi iaciebas fastigia: ille nostrorum contuitu sacramentorum inducias dabat, tu per ipsos sacrorum dies altaria Dei supremo urbis excidio, sacerdotum quoque sanguine restinguebas: ille muros, tu templum obsederas. |
31 | Coacerbabo crimina mea. |
32 | Ego patriae manus intuli, ego tuum furorem armavi, ego haec universa deliramento quodam senectutis initia impressi. |
33 | Agnosco dementis aetatis imprudentiam. |
34 | Confessione levemus pudorem, quoniam negando peccatum exuere non possumus. |
35 | Duo prae caeteris excidium patriae acceleravimus: ego errore consilii, tu proposito parricidii. |
36 | Pendo igitur, patria, tibi deditas poenas: et hoc ipso Simoni gratias ago, quod cineribus tuis superstes non ero. |
37 | Atque utinam non liberis essem superstes! Sed ad sceleris tui, Simon, acerbitatem, filiorum necis spectator assisto. |
38 | Merui, fateor. |
39 | quia Ioannem pictum videre non potui, et te armatum elegi. |
40 | O praecipitem senectutem! imaginem timuimus, tyrannum expetivimus. |
41 | Ego fideiussor tuus, ego deprecator tuus legationem pertuli. |
42 | Ego te dominum rogavi, percussorem introduxi. |
43 | Spectemus ergo quae fecimus: Ioannis nos cera terruit, Simonis latrocinia delectaverunt. |
44 | Acceleretur itaque pompa funebris, veniat carnifex, filios ante ora patris, patremque obtruncet super filiorum cadavera. |
45 | Hauriam miserabilis senex ictum carnificis, super colla pignorum vibrantis securim. |
46 | Quo spectaculo nihil funestius, nisi ille qui iubet. |
47 | Crudelis, sceleste, facio quod praecipis, facio, sed invitus. |
48 | Habeo tamen consolationem tantae calamitatis. |
49 | Patior quidquid miserrimum est dum tu iusseris: quidquid est immanissimum subeo libenter, te arbitro. |
50 | Implesti mensuram scelerum saevissimorum: liceat saltem affari liberos, extremum pignoribus valedicere. |
51 | Sit ultimus locus osculis, quae nobis etiam cum feris communia sunt. |
52 | Non prohibeatur miserabilis amplexus naturae, quem etiam defunctis potest casus donare. |
53 | Quod igitur ad poenam praecepisti, proficiat ad pietatem mihi. |
54 | Cadam super funera mea, et insepulta adhuc velut quodam corporis mei cespite, legam, ne discerpant volucres, aut ferae devorent. |
55 | Lambam lingua patria sanguinem meorum pignorum, et meum diluam, ne lambant bestiae: et fortasse addet hoc pietas, et miseratio naturae ipsius, ut arctissimo amplexu moriens, liberos meos stringam: ne tu separare possis, cum velis. |
56 | Certe si separabis corpora, animas tamen non separabis. |
57 | Sed satis iam lacrymarum viaticum sumpsimus: Praeite, filii, et secuturo patri viam parate. |
58 | Si potuero consequi, comitabor simul, et erit illic impedimento senectus, quo viventes iuvenes minus consequar. |
59 | Ad mansionem praecedite, ut fessum patrem suscipiatis diuturno hospitio. |
60 | Volui quidem praecedere ipse, et rogavi, sed non impetravi; tamen quod innoxii estis, eo meliora vobis hospitia deferentur, quam si ipse accersitor Simonis praevenirem. |
61 | Gravat me illa legatio, licet a civibus mandata, petente populo suspecta. |
62 | Praecedite ergo, filii, mundiore supernum iter carpentes vestigio. |
63 | Et Macchabaei matrem praevenerunt: sed illi ad praemium, vos ad supplicium. |
64 | Spectavit tamen pia mater morientes filios, et supra suorum se volutans sanguinem, vidit complectentes se invicem fratres naturae necessitudine; et suo laetabatur triumpho, quem de tyranno consequebatur. |
65 | Diversa quidem patientium merita, sed eadem saevitia utriusque praecipientis. |
66 | Invenit hoc Antiochus Persica immanitate; apud ipsos enim novorum sunt commenta suppliciorum. |
67 | Tu exsecutus es: ille tamen servavit ultimam matrem ad persuasionem regiae voluntatis; tu servari iussisti patrem ad cruciatum paterni doloris. |
68 | Consolamini vos, filii charissimi: patimur nos quod passi sunt martyres. |
69 | Simon statuit, quod persecutor barbarus invenit, tyrannus praecepit. |
70 | Proficiscamur igitur volentes, et fugiamus conventus latronum. |
71 | Sane cum in illam perpetuam domum discesserimus; si qui ad nos venerit qui requirant quid agit ille quondam Dei populus; quid illis respondebimus? Maxime si vobis, utpote iunioribus, integer aevi Ionathas, mihi Saul, utpote peccatori occurrerit. Quid (inquam) dicemus, nisi populum illum Iuda novellum dilectum, quem mare fugit, cui sol stetit, cessit Iordanis: populum (inquam) illum, cui pervius fluctus fuit, aer fertilis, terra coelestis: quae non ut vestra haec terra, speciem corruptionis induerit, sed resurrectionis gratiam assumpserit: servire nunc Idumaeis, et subiectum esse Simoni latronum principi, nec servitutem ipsam habere securam, nec periculum cum libertate. |
72 | Quid ad haec responsuros putamus, qui elegerunt bello perire, quam libertati patriae supervivere? Quid etiam Matathiam responsurum Macchabaeorum auctorem, qui voluit observando legem sabbato feriatus mori, quam praeliatus vivere? Si audierit quomodo Simon, non solum sabbato caedes civium innumeras agitaverit, sed ipsos sacerdotes Domini, neomeniis et omnibus sanctis festae celebritatis diebus iugulare coegerit? Quantum ingemiscet Iechonias, cum audierit Simonem, qui seditionibus primo urbem everterit, caede civium violaverit templi vetustam religionem, conventum toties, ut sui deditione, urbem exueret incendio, malle perire omnia excidio, urbem, templum exuri, plebem totam interfici, ne occupatae inclinet dominationis fastigium! Quantum (inquam) dolebit Iechonias, licet tempore malorum urgentium minus felix imperio, melior tamen filio? Pater enim sibi minus felix esse quam patriae, licet miserabiliter, pie tamen maluit. |
73 | Itaque se cum sua prosapia, egressus urbem, Babyloniis obsidentibus in servitium dedit, ne eversam patriam, ne populum Dei captivum videret. |
74 | Filius autem aerumna pari, sed affectu impari: dum sibi metuit, et se in exsilium et urbem in excidium deduxit. |
75 | Hic itaque infelix patriae, nec sibi felix, qui et liberos suos et oculos amisit: ille autem prudentior, qui captivitatem civium sua redemit captivitate. |
76 | Denique id exitus docuit: iste in regno senior, ille iunior in servitio defecit, quamvis ei postea thronum regium Babylonius rex iuxta se constituerit, et consilii detulerit praerogativam, miserae calamitatis solatio. |
77 | Denique tolerabilior iam mea sors est, post liberorum necem mori, quam vivere: ut scias, quam crudelis sit, qui filios ante ora patris iugulet. |
78 | Cuius etiam regalia munera deteriora sunt, quam pietatis vulnera. |
79 | Aut enim tam impia inferre primo non debuit, aut tam honorata postea substituere, quasi quaevis dignitas redemi possit filiorum amissione, aut compensari caedes sobolis quovis usu honoris: nulla profecto, nulla dignitas tantum dolorem allevat. |
80 | Nullus honor curat hoc vulnus, nisi sola mors, quae sensum adimat, recordationem auferat. |
81 | Festina ergo, percussor: remorare tamen, dum liberos video, dum prius quam moriantur, aspicio: ne quis aetatis forsitan immaturitate turbatus, mortem timeat, cum saeviorem evadat tyrannum. |
82 | Beneficium est, filii, mori, ne patriae videamus captivitatem: tolerabiliora corporis quam mentis vulnera. |
83 | Iam tolerabilius et vestras neces specto quas refugiebam, ne spectem neces in commune omnium, ne videam patriae bustum et totam urbem sepulcrum eorum. |
84 | Beatior tamen, qui mortuus fuerit, quam qui reservatus. |
85 | Summe Deus, ne inter innoxiorum greges sternatur Simon cum liberis suis; spectet captivus quem intulit: immo minime, minime, inquam; nam quem potest cogitare, potest ferre, nec tamen ea imprecor. |
86 | Consideret quam grande nefas sit, quod non potest vel voto retorquere qui patitur; quam acerba ultio, quam saeva commissi sceleris immanitas, quod optat patriae captivus superstes, quia peiora sunt vitae ludibria, quam mortis supplicia. |
87 | Sed iam finis verborum sit. |
88 | Festina, carnifex, dum cruentatum sanguine filiorum gladium geris; percute patrem, ut nullus refrigeret. |
89 | Hoc solum morituro medicamentum est; hoc solo non sentitur ictus mucronis, dolor vulneris. |
90 | Percute sub conspectu Romani exercitus, sicut imperatum est, ut spectent vindicaturi. |
91 | Misereatur hostis, quia socius non miseretur: iudicent Romani, quia Simon occidit sine iudicio: testes sunt ipsi, me non proditorem patriae, sed defensorem fuisse, qui pugnantem viderunt, non deserentem. |
92 | Liberis ego meis, si potuissem, hostem avertissem, non hostem accersissem: atque utinam nec Simonem accersissem! Nec finis ullus adhibitus tantae crudelitati. |
93 | Iacebant adhuc cum patre insepulti liberi: adiungitur et sacrilegium spectaculo parricidali. |
94 | Caeditur Ananias sacerdos, claro genere ortus, licet nemo clarior sit splendore generis, quam munere religionis. |
95 | Illo enim affectatur nobilitas, hoc non desideratur. |
96 | Habeat sibi vetus prosapia diversorum fasces honorum, habent et sacerdotia suos fasces, qui elevantur non humeris, sed moribus: et attolluntur non virgarum proceritate, sed laborum perseverantia, fidei altitudine, pietatis fastigio. |
97 | Percussus est etiam scriba Aristaeus clarae et ipse originis: et cum ipsis alii de plebe quindecim praeeminentes caeteris; licet iniustam necem, non nobilitas faciat, sed innocentia. |
98 | Praeoccupantur etiam viri undecim, qui pariter conspiraverant, commoti scelerum eius atrocitate; et sibi quisque metuens, quae in alios exerceri videbat, quod infidelis etiam amicis foret, et spes adempta, populante universos fame, Romanis iam iamque irrupturis: turbato Simone ad opem defensionis, bacchante ad officinam crudelitatis, facilique illecebra proditionis, quod Iudas unus ex ipsis turrim tuendam susceperat. |
99 | Is igitur cum Romanos vocaret, traditurum se pollicens turrim, fastidientibus aliis quod tam sero proditio procederet, aliis dubitantibus, quia frequenter promissa deditione dolum paraverat, praevenit Simon, et de universis conspirationis sociis poenam exegit: corpora quoque eorum de muro praecipitata. |