monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XIX.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XVIII. <<<     >>> XX.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT XIX.

1 Erat in exercitu Antiochi Comageni filius, qui venerat ad belli societatem, impiger sane iuvenis et manu promptus, sed consilio parum providus, qui moderationem Romani exercitus lentiorem ratus, nec considerans muneris difficultatem, insinuavit Caesari, mirari se, quod cunctarentur Romani murum succidere.
2 Risit Titus, et ait: Commune est opus.
3 Eo sermone iuvenis sese proripuit cum his, quos armatos Macedonicum in morem promptiores habebat ad bellandum: namque et aliis subnixus advenerat.
4 Cohors tamen quae appellabatur Macedonum, et viribus corporis, et proceritate ipsa praestare aestimabatur.
5 Quibus appropinquantibus bellum adolevit.
6 Contra de muro promptius decernentibus, quos extrema urgebant pericula, et successus praesentis certaminis animabat: cum inferiores a superioribus frequentius transfigerentur, ad superiores non omnia pervenirent spicula; filius tamen regis iuventa alacris, armis munitior, comitatu succinctior, alios eludebat ictus, repellebat alios, quos etiam ut caveret suggerentibus sociis, instruebatur: et ideo integer a vulneribus perseveravit: sed de Macedonum cohorte plerique (quoniam pudori putabant, etiam naturae aut munimentis cedere) pertinacius praeliantes, vulnerantur.
7 Itaque conatu irrito cessere superioribus: docti etiam viris Macedonibus si vellent vincere, et alacritatem Alexandri ad praeliandum esse necessariam, et vincendi eventum.
8 Namque ille cum obsideret urbem morantibus caeteris, et circa solemnes machinas immorante exercitu, appositis impiger scalis murum ascendit: fugatisque praesentibus qui de muro repugnabant, solus se in urbem deiecit.
9 Nec erat temporis, ut ipse sibi sine comite portas aperiret, cum urgerent pericula: sed immodicus animus ac victoriae avidus, in hostem prosiluit.
10 Cessere agmina, sed quantos poterat solus prosternere! Deinde per diversas urbis plateas circumfundebantur hostes: si in unam partem Alexander incumberet, aliis post se circumvallandi copiam daret.
11 Retorquebat itaque victor ingressum suum, ne a populo circumdaretur.
12 At illi conferti inter se urgere coeperunt, inhorrescere super eum telorum vis maxima, resultabat galea tinnitu, clypeus fragore saxorum.
13 Ac ni metuentes duci irrupissent Macedones, victor innumerabilium gentium intra urbem exiguam fuerat oppressus.
14 Fuit igitur alacritatis, quod murum insilivit, hostem deiecit, in urbem solus triumphali saltu sese proripuit, impetu suo fugavit populos: fuittamen etiam eventus qui maxime duci, necessarius est, quod tantis ingruentibus populis, tot sagittarum iaculis, tot ruentibus spiculis, nullus fuit lethali vulneri locus.
15 Periculum itaque virtus attulerat, mortem quoque alacritas invexerat, si eventus bellantem deseruisset.
16 Ingressi sunt Macedones prorupta porta; sic temeritas victoriam invenit, et eventus periculum in gloriam vertit.
17 Noster quoque David cum pugnaret adversum gigantes, invectus in hostem a tergo percussorem habebat; sed librantem ictus suos comes regis Abisai praevenit.
18 Verum Alexandrum eventus servavit, prophetam gratia.
Ambrosius HOME