Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT XVIII.
1 | Et iam gravis fames saevire, atque amplius seditio grassari coeperat furore ac vesania: frumentum non reperiebatur, nullus panis in publico usu. |
2 | Sicubi esse compertum fuerat, illico domus expugnabatur. |
3 | Iugulabatur aedium dominus, ut frumenti conditor, quod occultavisset. |
4 | Rursus non repertis frugibus, quasi diligentius absconditae forent, tormenta exercebantur. |
5 | Optabant plerique mortis compendium, cum eos aut fames afficeret, aut crudelitas excruciaret. |
6 | Denique qui seniores erant occidere dedignabantur, invidentes beneficium mortis, quibus iam vehementior carnifex fames, miserabili macie visceribus exesis nuda ossa tenuitate texerat. |
7 | Spirabant semineces solo adhuc spiritu, atque aegra trahebant cadavera. |
8 | Sicubi purgamenta olerum vel casu lapsa, vel quasi arida proiecta adspexerant, reliqua invalidi corpore, ore lambebant iacentia humi. |
9 | Aut sicubi internata parietibus visa fuerat herba, rapientes succo infelici miseram solabantur famem. |
10 | Qui ditiores erant, mensuram tritici toto censu emebant. |
11 | Quid enim servarent non profuturum? Qui pauperiores, vel hordei: ita ut nemo vendentem vel ementem videret. |
12 | Hoc enim omni gravius scelere puniebatur. |
13 | Neque vero coquendi panis usus exspectabatur, ne mors praeveniret, aut mora proditorem arcesseret. |
14 | In occultis abditi, incoctum mandebant triticum, quibus ulla vel exigua frumenti copia erat. |
15 | Nulla mensa, nullum sedile, nulla lux: ne quis interveniret, atque improvisos deprehenderet. |
16 | Si sonus ullus, abscondebantur cibi: suspectae solitudines, frequentiae parricidales: inter suos triste certamen. |
17 | Omnem enim affectum excludit fames, et maxime verecundiam; esurientibus enim pudor dispendium vitae, et detrimentum salutis est. |
18 | Si quis vir cui mulier esset aut filii aut nepotes, aliquid escae haberet, vix fatebatur: similiter et mulieres. |
19 | At cui mitior animus, ubi apposuisset alimoniam, de manibus eius extorquebatur. |
20 | Miserabilis erat cibus, esca lacrymabilis: rapiebant parentibus filii, parentes filiis, et de ipsis faucibus proferebatur. |
21 | Plerisque aliorum vomitus esca fuit. |
22 | Nec marcentia sumere ullus horor: aut verecundia, adimere suis vitae ultimae stillicidia. |
23 | Et haec tam infelicis species calamitatis metus erat, ne deprehenderetur. |
24 | Clausis itaque foribus exercebatur, ne quis superveniret, qui de ore alieno cibum quaereret, et canum more vomitus alienos lingua sua lamberet. |
25 | Sed ne hoc quidem impune: nam ubicumque fores obseratae, suspecta fraus alimenti absconditi. |
26 | Prosiliebant ministri seditionum, clausa expugnabant, intolerabilia et novae crudelitatis exigebant supplicia. |
27 | Nec ab ipsis quidem pudendis corporis abstinebatur. |
28 | Per ipsa quoque poena transibat, quod in his gravior sensus poenarum sit. |
29 | Multi cum iam percussores irrumpentes viderent, paratos rapiebant cibos; ne vel ipsi defraudarentur supremo viatico, vel certe futuram mortem ulciscerentur: et quo gravior videbatur crudelitas, non esuriebant ipsi, qui rapiebant cibos esurientibus. |
30 | Rapinis enim sibi aliorum opes coacervarant, et alienis conditis pascebantur: cum ipsi qui congesserant, esurirent, ieiunioque contabescerent. |
31 | Si qua materno affectu percita, miserans vagitus infantiae, succum ciborum ore proprio vellet infundere, pii operis poenas luebat, suspensoque ad cervicem, vel haerente ad mamillas pignore simul transfigebantur. |
32 | Plerique etiam beneficium putantes mori, egrediebantur urbem, ut herbas vellerent, vel radices depascerentur, aut cortices arborum detraherent, si quid in his viriditas ad cibi solamina subministraret, quos invenientes Romani necabant. |
33 | At qui hostem evaserat, in ipso portae ruebat limine, fame tabidus et ore invalidus, quem iam et ipsa mandendi officia destituissent. |
34 | Regressos quoque excipiebat feralior manus, quae de gremiis miserorum summo quaesita periculo, per acerbissimum extorqueret nefas, nec partem reservaret pro mercede saltem periculi. |
35 | Moriebantur itaque maiore suorum quam hostium impressione. |
36 | Ea enim quae etiam hostis indulserat, civis eripiebat: nec rapuisse tamen istius modi cibum proderat, quippe non multo post virenti corpore turgescentibus mediis, intimorum dolore viscerum quatiebantur: aut alvo soluti deficiebant exhaustis viribus, ut voti poeniteret, quod ad tempus solatio erat, post supplicio: dein lacertis viridibus, caeterisque serpentum generibus coctis exuviis, pestem addebant. |
37 | Nam equorum cadavera si forte reperissent, inter se trahentes, praelio gravi decernebant: nec ab hoste quidem, quae coacervarentur exitia feriabantur. |
38 | Nam cum se de urbe plurimi, cum filiis ac mulieribus egredientes in eam partem, quae praeruptorum profundo praecipitiorum sinuaverat contulissent, Romani veluti captiva ducerent mancipia, minoris praesertim aetatis velut validiorem ferirent, ne quis forte bellantibus obrepere auderet. |
39 | Speculabantur, ut si quis cibi quaerendi diligentia, dum rimatur radices agrestium, ad ulteriora spatia prodiret, interciperetur. |
40 | Nec tamen circumfuso licet hoste, cohibere se poterant, quibus fames audaciam dabat: cum parvos liberos macie consumi, et aperta fame ora frustra extendi, ferre non posset affectus parentum, quos socios sibi adsciverant ad periculum, ne pro se quasi fugae suae obsides, a seditionis auctoribus occiderentur. |
41 | Cogebat fames egredi, quibus beneficium erat ferro perire ieiunii comparatione. |
42 | Contra Romani, quia contemptores mortis eos arbitrabantur, urgebant genera suppliciorum, verberantes prius, affligentes quoque patibulo crucis, quemcumque offenderant, quo vel caeterorum temeritas cruciatuum specie a lacessendi insolentia revocaretur. |
43 | Miseranda itaque passio Tito videbatur, tantarum acerbitas calamitatum. |
44 | Capiebantur innumeri, quingenti ferme ad diem cruciabantur, camposque ante urbem miserabilis pompae ordine praetexebant, ut de muris aspicerentur. |
45 | Miserabantur Romani, non movebantur Iudaei: compatiebantur hostes, socii non flectebantur: facilius apud adversarios pietas, quam apud socios reperiebatur. |
46 | Tamen accendebantur plerique indignatione, quod in tantis malis deteriores fiebant, diversis modis afflictos cerneres: variasque poenarum species, formas suppliciorum tam innumerabili multitudine, ut iam locus patibulis deesset, patibula corporibus. |
47 | Furebat intus Simon, fremebat Ioannes, insidiabantur singulis per ministros suos: si quis fugere tentaret, tractus per humum discerpebatur. |
48 | Eorum quoque qui abierant proximi cruciabantur, aut cruci affixa plerorumque cadavera suis qui elapsi fuerant, ostentabantur. |
49 | E diverso etiam ipsi murum quadam patibulorum segete praetexuerant, quasi de adversariis triumphantes, si quos de suis ad Romanos velle confugere deprehendissent, ut caeteros transgrediendi metus incesseret. |
50 | Nullus locus immunis acerbitatis, foris captivitas, intus fames, formido utrobique; minus tamen timebantur arma, quam tormenta, leviusque erat confici tumultu potius hostico, quam parricidio. |
51 | Nec intermittebat tamen Caesar invitare factionum principes ad spem deditionis. |
52 | Namque structis aggeribus denuntiabat, non longe abfuturum operis effectum: imminere urbi excidia; consulerent sibi, ut et salutem lucrarentur, et templum incendiis eriperetur. |
53 | Id quo facilius crederent, amputatis plerique Iudaeorum manibus dirigebantur, ne voluntario transfugio transisse ad Romanos aestimarentur, et quasi perfidis non deferrent fidem, vel eos ipsi necarent. |
54 | At vero illi pro admonitione sedula gravia retorquebant convicia: funestiorem sibi humanitatem Caesaris, quam crudelitatem videri; quod altera libertatem eriperet, altera vitam auferret: malle se liberos mori quam servos vivere: devovisse animam suam in templo. |
55 | Immortalitatem futuram, si cum templo exusti, aris ac focis patriis immorerentur. |
56 | Nihil egisse Titum, eripuisse parva, dedisse plura: pro templo sibi paradisum succedere, illosque se qui pro templo Dei pugnaverint, transferendos: tantum, ne oculis suis triumphos Romanos viderent, et captiva iugo colla subiicerent. |
57 | Consecrari parvulos suos, non interfici, quorum parentes coelestium propugnatores fuerint sacramentorum. |
58 | Quo commotior, Titus, eos saltem eriperet qui inviti attinebantur, admoveri iussit machinas. |