Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT XVII.
1 | Ea Iosephus cum lacrymis vociferatus, plerosque de populo inflexit: ut ad Romanos confugerent, venditis quae possidebant. |
2 | Quos Titus quo quisque cupiebat, direxit: ut etiam caeteri provocarentur Romanis se sine metu tradere. |
3 | Confluebant itaque reperta egrediendi copia, securi salutis, si ad Romanos convenirent: nec solliciti de servitute quibus libertas reservaretur. |
4 | Hi vero qui sequebantur Ioannem ac Simonem arbitros et incentores seditionis, magis scelerum poenas, quam adversa belli reformidabant: ideoque intuta sibi refugia opinabantur. |
5 | Nec solum ipsi non audebant egredi, sed etiam insidias praetendebant, ne cui liceret e populo urbem exire. |
6 | Maiorque cura erat egressionem suorum, quam Romanorum ingressus cavere. |
7 | Tenebantur itaque inviti; et si quis deprehensus foret, graves poenas dabat. |
8 | Suspicio tenuis, gravissimae causa mortis. |
9 | Non argumentis veritas, sed suppliciis quaerebatur. |
10 | Si qui pecuniosi erant, afficto crimine seditionis rapiebantur ad necem: si qui inopes, quia non habebant quo se redimerent, morti patebant. |