monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVI.
Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XV. <<<     >>> XVII.

Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT XVI.

1 Temerarii, nunccine demum vobis divinum auxilium affuturum speratis, quando permiscuistis omnia bello, altaria violastis, diruistis totius urbis munimenta? Temerarii, inquam, et vestrorum immemores auxiliorum, scuta et gladios parastis, et hoc adversum Romanos.
2 Non talibus armis vincere solebatis.
3 Quando enim in hasta et gladio fuit Hebraeorum victoria? Recordamini unde orti, et a quibus sitis profecti, quomodo patres vestri hostes suos vicerint.
4 Temerarii, quem vobis adiutorem eripuistis, dum aliena subsidia deposcitis? Non in multitudine populi, sed in timore Dei pater Abraham penetravit Aegyptum; et cum abductae coniugis captivam videret pudicitiam, bello tamen abstinuit, assumpsit piae orationis arma, defensorem adhibuit, qui dormiente eo vinceret, et expugnato hoste intaminatam sibi coniugem repraesentaret.
5 Redit Sara sine armis, referens viro triumphalem victoriam.
6 Dormiebat Abraham, et torquebatur Pharao.
7 Metuebat Sara, et Pharao crimen negabat.
8 Eiiciebat alienam, et damnato crimine honorabat castimoniam, quam spoliare desideraverat.
9 Additur aurum et argentum ad Sarae pudorem, ut condemnaret voluntatem facinoris expertem.
10 Rogabat patrem Abraham, ut pro sua ad Dominum familia deprecaretur.
11 Erat enim infecunda domus eius.
12 Remeat Sara ditior salvo pudore: revertit Abraham sanctior, qui coniugalis pudicitiae remunerationem sterilitatis remedio compensavisset.
13 Quid de filio eius Isaac loquar? Is quoque patrio fretus munimine, adversus finitimi potentis insolentiam, non armatas produxit acies: et certe habebat CCCXVIII vernaculorum validam manum, quae reges quinque bello superaverat, spoliis exuerat, captivum Lot Abrahae patruo restituerat.
14 Non gladium vagina exuit, sed solam adversum invidentes patientiam induit, simplicitatem retulit: venerunt rogantes, qui exterminandum denuntiaverant: poposcerunt amicitiam, qui finitimum non ferebant.
15 Contremisco tanta patrum recensere mirabilia: Iacob sanctus, Esau fratre parricidium minitante patriam reliquit, parentes deseruit, solius secum orationis ferens viaticum; meritoque in peregrinis locis cum fratris metueret insidias, et hominum comitatu atque auxilio egeret, invenit Angelorum consilium: perductus (ut ait) ad castra Dei, colluctatus est Domino: et sicut dicit Scriptura: Praevaluit Deo, qui imparem se hominibus arbitrabatur (Gen. XXXII, 28).
16 Quid aliud Moses adversum regem Aegyptiorum exercitumque et dracones eius, nisi solam virgam levavit? O potens virga, quae coelum tenebris obduxerit, terram imbribus inundaverit, siccaverit maris fluctus! Cinxerant Hebraeos Aegyptii, orabat Moses et non dimicabat: divisum est mare, et populus intravit, sequebatur Pharao.
17 Moses inter fluctus positus orabat: demersus est cum suis Pharao, cantabat Moses (Exod. XV, 4).
18 Quis haec et talia considerans non admiretur, et non intelligat in oratione nobis meliora esse arma quam in virtute? Illa enim sibi divinum auxilium adhibet, haec corporis.
19 Didicit haec arma quae non carnalia sunt, sed fortia Deo Mosis discipulus atque idem successor Iesus Nave, qui imitator et suppar magistri, Iordanis aquas convertit retrorsum: idemque cum inexpugnabiles Hiericho urbis muros videret, sacerdotes turba canere iussit, iubilare populum: quo facto repente cecidere muri atque exusta civitas est, et omnes necati sunt, nisi quos Rahabbonae meretricis fides a memoratae urbis excidio defendit.
20 Gedeon quoque trecentos viros ad bellum elegit, eosdemque non arma praeferre, sed mysteria praecepit: in manu laeva hydrias aqua plenas tenere, in dextera faces: qua specie perculsi hostes fugere illico, atque ad Hebraeos victoria pervenit.
21 Intermissa erat sacrae cura religionis Heli sacerdotis negligentia, divina imperia deserebantur: irrogatum ab Allophylis praelium, victi Hebraei, capta etiam arca Dei est, et sine armis reddita illis: quo indicio claruit, quod et sine religione arma non vincant, et religionem sine armis vincere.
22 Ezechias rex, infuso Assyriorum populo genti Iudaeae, cum voce Rabsacis imperio Sennacherib regis, quae in Deum iacerentur convicia, quae populo, quam suprema exitia denuntiarentur, satis comperisset: insinuantibus, non verba verbis, nec arma armis referenda credidit: sed exsurgens, cilicio se ut scuto induit: pro galea cinere caput texit: pro iaculis orationem intorsit.
23 Ascendit oratio, descendit Angelus, caesa per noctem Assyriorum CLXXXV millia cadavera numeravimus; percussorem non vidimus.
24 Praeterieram de quinque regibus, quos inconsulto Domino bellum adorsos, per desertum meantes, aquae inopia vehementer afflictare coeperat, ipsosque et equos eorum sitis vexare.
25 Necessitas praetermissum officium reparari coegit.
26 Erat enim rex Israel negligens circa Dei cultum: admonitus tamen ab aliis, ut Domini prophetam requireret: cognovit Elisaeum, ab iisdem in quibus degerent locis, non longe abesse: misere oratum auxilium orationis, et remedia necessitati.
27 Licet offensus erat regi Israel, quia perfidus non credebat, promisit tamen et ubertatem aquarum, et victoriae celeritatem.
28 Manare coepit aqua per desertum, et sponte se sine ullis imbribus infundere terris fluenta.
29 Surgentes adversarii, quos securos victoriae somnus uberior laxata presserat sollicitudine, subito videre sole fuso rutilare aquas: fuerunt qui inter regum populos bellatum putarent, quorum sanguine terra maderet.
30 Itaque in praedam festinantes passim sine ordine, sine modo currere, alius alium praevenire, sic praecipites in medium progressi hostium vallati, interfectique ingentem suis stragem dedere: ita hortatus propheta a patribus nostris sitim pariter et metum depulit, idemque adversus famem auxilium tulit.
31 Nam cum obsideretur Samaria, atque in ea clausus maneret rex Israel, gravis eos urgebat fames, ut ne a nefandis quidem alimentis abstineretur: conventus propheta tantae miseriae deformitate, simulque regis nuntio qui putaret prophetae dissimulatione famem adolevisse, respondit: Sequenti die, et ubertatem frumenti, et utilitatem videbis (IV Reg. VII, 1).
32 Non credenti nuntio, dixit: ipsum quidem, quia non crederet non visurum, promissorum tamen fidem non defuturam: subitoque per noctem in castris Syriae hinnitus equorum, curruum fragor, quadrigarum currentium fremitus, armorum sonitus auditu metum incussere victoribus, quod in auxilium Hebraeis multae ac validae gentes commeavissent, ac sese imminenti, ut arbitrabantur, periculo fuga eximere properaverunt.
33 Nox consilium maturavit, terrorem auxit.
34 Fugientibus itaque Assyriis, omnes quas invaserant copiae, in castris die sequenti repertae.
35 Abundantia utilitatem creavit, utilitas fidem implevit: mors incredulo ipsi quidem fructum eripuit, publicum tamen remedium non impedivit.
36 Liquet igitur plurimos patrum duces, cum minime praeliarentur, victoriam adeptos: alios quoque bello superiores fuisse; quibus consulentibus, bellandi ius oraculo permissum foret.
37 Denique victus Amalech; sed cum Moses manus elevaret: vicit Iesus Nave, cum solem statueret: vicit et Gedeon, cum in aqua dimicaturos probasset: Samson etiam, cum adhuc intaminatum crinem servaret: vicit et Samuel, sed cum adiutorem lapidem figere proposuisset.
38 Triumphavit David, cum Bethsabeam (hoc est, filiam sabbati) suo coniugio propheticis ministeriis copulavisset: vicit etiam bello civili, quod refugiebat illatum: non inferebat (nil enim bello civili foedius) solus qui potuit inferre: vicit et Asaph praelio, sed postea quam desperantibus suis, quod numero essent inferiores dixit, nihil interesse, pauci an plures sint, cum Deus paucos timentes se pluribus faciat validiores (I Reg. XIV, 6).
39 Bonus profecto fide, si usque ad finem perseverasset.
40 Vicit et mulier armis quae fidem Deo reservavit.
41 At vero Saul victus est, quia Dei praeceptum non custodivit.
42 Vulneratus Iosias, quia contra imperium in hostem processit: sanctus caeterum, et ideo raptus, ne captivitatem nostris debitam peccatis videret.
43 Clamavit Nachao: Non sum ad te missus, ferens eius fidei testimonium; sed involvit eum, sicut ante Amasiam, consortium degeneris societatis.
44 Denique et ab homine Dei monitus erat, ut illos quos ad belli societatem centum argenti talentis conduxerat, dimitteret, si vellet vincere.
45 Cui dubitanti, quod tantum pretii amissurus foret, respondit propheta quod haberet Dominus plura, unde etiam argentum eidem restitueret: quo fretum conductis renuntiasse auxiliis, vicisse cum paucioribus; ne ipsum quidem Deo tantae victoriae mercedem solvisse: sed illico ipsis simulacris quae victor coeperat, detulisse sacrificia, quasi eorum beneficio vicerit, quae in praedam captivitatis redegerat.
46 Sedechias ipse incumbentibus iam patriae ruinis, per Hieremiam conventus prophetam, cum hostili obsidione premeretur, ut urbem egredi non metueret, victorem futurum, si coelestibus imperiis obtemperaret: aut captivum si defendendum putasset, infidelitate semetipsum et suos decepit.
47 Abductus erat ab Assyriis populus Iudaeorum in Babyloniam: reliqui ad Aegyptios transferre se, qui resederant, deliberabant.
48 Mandavit Dominus per Hieremiam prophetam et caeteros, ut unius gentis essent imperio contenti, ne geminata captivitas aerumnam augeret.
49 Verum illi posthabentes oracula Dei, facti sunt duarum captivi gentium, qui unius gentis iugo exire impatienter desideraverant.
50 Itaque in Aegypto exsules perseveraverunt.
51 At vero illi qui in Assyrios ducti sunt, expleto tempore captivitatis, quod pro peccatis populi Dominus constituerat, postea Cyro imperante, remeandi facultatem adepti, reverterunt cum gratia.
52 Renovatum Dei templum est, regum opibus Cyri et Darii caeterorumque Persarum muneribus: ipsi itaque qui everterant, reparandi sumptum dederunt, restituerunt etiam ius sacerdotum, cultumque iuverunt religionis.
53 At vero nostri dum sacerdotium inter se competunt, et apud Parthos ambiunt, conferri sibi memoratum honorem, de religione mercaturam fecerunt.
54 Quid de Babyloniis querimur? Nostros experti sumus deteriores.
55 Illi nobis reddiderunt omne ius religionis, illi sacerdotum creationem restituerunt, et nostri eam Persis refudere.
56 Illi sacerdotales infulas permiserunt nostrae potestati, nostri eas Babyloniis vectigales fecerunt.
57 Quid adiiciam cruentatum sacrarium sanguine, madere sacra limina, semiruta adhuc stare templi fastigia? Minor est circa nos ira Dei, quam nostra contentio: illa nos captivos fecit, ista sacrilegos: illa disseminavit Iudaeos, haec sustulit.
58 Conferte, si videtur, quid intersit inter captivitatem nostram et seditionem nostram.
59 Captivitas nostra gentibus infudit nostrae religionis consortium: seditio nostra etiam Iudaeis ademit religionis gratiam.
60 Quis autem Romanos in Iudaeam introduxit, nisi Hyrcani et Aristobuli contentio? Quis Sosium, nisi Herodes? Quis Antonium, nisi Sosius? Quis Caesarem imploravit sibi regem, nisi vos? Quis alius praeter vos Antipatrum regno expulit, et libertatem in Antipatro? Et tamen non reprehendo, neque abnuo Florum in vos sceleste consuluisse.
61 Sed querela Romanis deferenda fuit, non arma inferenda.
62 Sprevistis Neronem, sed Vespasianus successerat: qui benignus natura, benignior tamen etiam studio esse potuit, quia in Iudaea imperium assumpserat: aut si non movebat pietas, virtus certe eius vos debuit adigere, ut vobis consuleretis.
63 Sed quomodo vobis non parceret, qui pepercit Ioseph? Cui enim infestior, quam mihi esse debuit? Quis maiora adversum Romanos munimenta exstruxit? Quis studiosius pro patria decernendum putavit? Postquam vobis bellando complacita conditio est, bellorum quidem initia non probabam, sed suscepta non deserebam: testantur hoc Iotapatae urbis, quae bellantem adhuc texerunt, favillae, me bello non destitisse, nisi post eius civitatis ruinas: delituisse, quoad potui in illo eversae urbis sepulcro, pertulisse famem, ne Romanis me traderem: quaesisse veniendi ad vos effugia: sed deprehensum, non sponte egressum, maluisse perire cum meis, sed pepercisse Caesarem: optasse vobiscum potius periclitari, non quod probarem consilium, sed quod eligerem periculi vobiscum consortium.
64 Gratias tamen Deo, quod tanti sceleris non incidi societatem, ne seditionum incentor existimarer: aut quia his misceri nequibam, parricidium quod manu declinare poteram, vel mortem implerem.
65 Certe ne sanctissimam matrem pro me dilacerari cernerem, meorumque dispergi viscera; quae miseranda quidem, sed tamen tolerabilius est ea pati, quam fecisse.
66 Quid igitur adhuc exspectatis? An signa maiorum? Non ea nobis merita, non ea circa Dei cultum officia.
67 Non ea Romanorum, quae Assyriorum infidelitas, qui accepto pretio discessionis fidem fregere: nec recedendum, sed acrius ingruendum putarunt.
68 Quin etiam ut ex accidentibus colligamus divinae motum sententiae, Deum Iudaeis adversari certum est.
69 Denique Syloa quae ante bellum sicca fuerat, et omnes extra urbem fontium, venae quae diu fluere cessarunt, ut aqua nostro deesset usui, nisi pretio quaesita: nunc in usus redeunt suos, et Tito se advenienti refundunt.
70 Scaturiunt uberes venae, atque ita aquarum redundantium omnia replentur, ut non solum exercitui large ad potum exuberent, sed etiam equis, bellatoribus ac iumentis, pecoribusque universis, hortorum quoque irriguis non desit aquarum abundantia: ut tamquam adnitentibus elementis victoriae Romanae largiores credas fundi meatus.
71 Recognoscimus prodigia superiora, quae etiam tunc nostrae urbis praevenerunt captivitatem: cessavit aqua Iudaeis, refudit se hostibus, ne siti obsidio impediretur.
72 Nec mirum est, si recessit a Iudaeis divina gratia, quos tanta flagitia circumvallarunt.
73 An vero bonus vir plenum horroris non refugit diversorium? et domum suam deserit, si quid in ea commissum sceleris agnoverit? declinat indignae habitationis consortia, exsecratur conversantium iniquitates: et dubitamus de summo et immaculato Deo, quod abhorreat tantorum contagia flagitiorum: et funestorum scelerum aversetur atrocitatem, nec demoretur in parricidarum conciliabulis, qui Dathan et Abirom, quia Mosem et Aaron praeripiendo sacerdotii munere lacessiverant, separari ab innoxiis praecepit, ne pios aut macula contaminaret de consortio noxiorum, aut poena involveret? Sed quid ego diutius sermonibus immoror, cum plena horroris et gemitus omnia circumfundantur, templique excidium properetur? qui istud oculi spectare, qui sensus perpeti, quis tolerare potest animus? O saxis duriores, ferro rigidiores, qui in tantis rerum humanarum prodigiis adhuc inter vos tamquam ad virtutis aemulationem de scelere certatis; et quod est gravius, vos ipsi patriam destruitis, atque eius augetis ruinam! Convertimini aliquando, aliquando resipiscite, iudicate, et videte pulchritudinem patriae quam prodidistis: quae urbs, quod templum, quae sanctorum domicilia, sacrorumque penetralia, quae prophetarum opera vestris manibus eviscerantur? In haec quisquam flammas ducit, et spargit ignes et incendia ministrat, nec ullo affectu movetur? rupium, si sentiret, rigor resolveretur.
74 Certe et insensibilia plerumque in maximis rerum acerbibitatibus sensus speciem metiuntur, ut scopuli tremant, et madentes sanguine guttae fluant: vos autem immobiles perseveratis, ut quid melius post haec supersit, quid dignius quod reservetis.
75 Postremo si ista non movent, quia apud pios praestantiora sunt, vestrarum saltem miseremini necessitudinum: ponite ante oculos filiorum vestrorum neces, aut ferro aut fame: et his acerbiorem, uxorum et filiarum servitutem, quibus tuta libertas erit, pacto deditionis, aut captiva servitutis urbis eversione.
76 Consulite dum licet, ne graviora post mortem relinquatis, quam ante mortem fecistis.
77 Nec ego liber ab huiusmodi periculo sum.
78 Novi et ipse, quia cum vestris simul periclitatur sanctissima mihi mater, et cara uxor, haud ignobile genus, et quondam domus clara.
79 Ac fortasse propter meos haec me suadere arbitramini: occidite eos, et accipite insuper mercedem meum sanguinem: libenter hanc solvam mercedem vestrae salutis, si post me sapere potestis.
Ambrosius HOME



Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., , XV. <<<     >>> XVII.
monumenta.ch > Ambrosius > CAPUT XVI.