Ambrosius, De excidio urbis Hierosolymitanae, LIBER QUINTUS., CAPUT XV.
1 | Fuerat, Hebraei, humani ingenii contendere pertinaciter ante quam res ad supremum veniret, dum putatis vos loco et notae regionis subsidiis fore superiores: licet convenerit Romanos, bello insuperabiles, armis non provocari, a quibus saepe victi sunt, qui vos vicerant: sed tamen habet hunc lapsum improvida mens hominum in rebus secundis, simul quia plerumque belli dubius eventus: et ideo se unusquisque forti committit virtute inferior. |
2 | Postremo de muris superatis, non putatis etiam usque ad templi progrediendum eversionem. |
3 | Parcite aris, parcite altaribus, parcite domicilio quondam coelesti. |
4 | Iam enim vos et Deus ipse deseruit, quia vos pietatis cultum deseruistis. |
5 | In medio templi bellum pertulimus, circumfusi ignes templum oberrant: sed non quales solebant, circumsistunt armati. |
6 | Adhuc tamen puras a sacrilegio manus habentes, volunt Romani parcere, nec sacros contaminare postes, nec veteres abolere ritus, si vos sinatis: quid exspectatur ulterius? duo muri eversi, tertius superest, et ipse infirmior lapsis duobus. |
7 | An praesidium speratur divinum, atque auxilium de penetralibus? Sed qui nos defendebat, ad hostem migravit: quoniam quem nos colebamus, Romani venerantur, nos offendimus. |
8 | Quis autem ignorat cum illis esse Deum, qui sibi omnia subiecerunt, nisi quae nimio aestu aut gelu invia sunt? Et ideo extra Romanum imperium, qui eadem extra usum humanum diversis populis Deum per vices dedisse potentiam: primo Aegyptiis, post Iudaeis, Assyriis quoque et Persis auxiliatorem fuisse nullus negat: postea conversum ad Romanos, cum his perseverare: denique cessisse illis universa regna, omnem terram in possessionem datam. |
9 | Quid vobis cum victoribus universae terrae, quibus secreta oceani, et extrema Indiae parent? Quid attexam Britannias, interfuso mari a toto orbe divisas, et a Romanis in orbem terrarum redactas? Tremit hos Scotia, quae terris nihil debet: tremit Saxonia inaccessa paludibus, et inviis septa regionibus. |
10 | Quae licet belli curam videatur augere, et ipsa frequenter captiva Romanis accessit triumphis: validissimum genus hominum perhibetur, praestans caeteris: piraticis tamen myoparonibus non viribus nititur, fugae potius quam bello parata. |
11 | Sed refertis, mori praestare, quam libertatem amittere. |
12 | Quando vobis ista Iudaei successit sententia? aut quando apud Hebraeos utilis fuit servitus, libertati inutili non praelata? Iacob ipse patriarcha in Aegyptum deduxit Hebraeos ne perirent fame. |
13 | Descenderunt patriarchae, simul duodecim filii eius, praeclara illa generis nostri exordia. |
14 | Ibi Iudas ille nobilis Iudaeorum prosapia, qui nomen populo dedit. |
15 | Ibi Ioseph curru sublimis et equis, subiicere se in potestatem maluit, ut aleret suos, quam ad originis propriae libertatem redire. |
16 | Ibi Beniamin pia fraude germani retentus, consensit dolo: quia non erat crimen servire potentioribus. |
17 | Ibi haereditas eorum, cum vocaretur a Mose, tamen haerere desiderabat. |
18 | Sic patribus vestris etiam dura servitus non displicebat, ut periculis anteferretur. |
19 | Servistis ergo Aegyptiis, atque utinam semel! Sed non solum tunc servistis, quando coelestis escae pluviis alimoniam servitutis extremae praeferebatis: sed etiam postea victi atque captivi descendistis in Aegyptum, cum Assyrios refugeretis. |
20 | Servistis etiam Assyriis per multa annorum curricula, et dulcis illa servitus erat. |
21 | Servistis Macedonibus, Persis, Seleucensibus, Palaestinis: solos Romanos vobis graves putatis, quibus et illi serviunt, quibus vos serviebatis? Utrum igitur odium his debetis an gratiam, qui vos dominis vestris pares fecerunt? Ultionem vestri hanc, non contumeliam puto; quia vos de his vindicaverunt, quibus subiecti eratis. |
22 | Servitio premitur Assyrius, qui Asiae toti imperitabat. |
23 | Arat Aegyptius Romanis, ferit de suo quod ille metat. |
24 | Macedonia quae usque ad Indos devicta Perside imperium diffuderat, agnoscit dominos quos ignorabat, et frustra se regibus suis Aeacidarum nomen imposuisse reminiscitur. |
25 | Certe non alias cessisse, nisi ad Romanorum triumphum, quibus et ipse Pyrrhus Achilleae sobolis, et prosapiam et vocabulum praeferrens, victus armis, ita se promerendae pacis studio subiecit, ut veniam rogaret. |
26 | Nam de Palaestinis quid loquar, quos unius praesidis potestas coercet? Ingrati, numquid non vestra nobilitas est cum Persis servire? hoc est enim servire vobiscum reges, regnumque maximum habere socium subiectionis. |
27 | Sed quaero, quando fueritis liberi, qui nunc servitutem recusatis? Quando ergo liberi fuistis? vel cum aliis dominaremini, qui sub rege eratis? Habebatis regem Deum, repudiastis regnum ipsius, sub quo solo eratis liberi, voluistis servire hominibus. |
28 | Cur patrum revellitis testamenta? haereditas et in patres contumax. |
29 | Elegistis regem cui nomen Saul. |
30 | Occiso illo, Palaestinus vobis populus imperitavit: successit post tempora David in totius populi regnum, mitior quidem domino, sed dominus tamen, prius quam requiesceret David, genti tamen et ipse regem imposuit. |
31 | A Salomone rursus scissum in duo regnum, et divisa per longam seriem dominationis haereditas. |
32 | Ut transiliam captivitates, Cyrus plerosque terris suis Iudaeos et sacris suis reddidit. |
33 | Sed patres vestri cum Persarum praeliis gravibus attererentur, quamvis nobiles Machabaeorum triumphis, elegerunt sibi Romanam societatem. |
34 | Tenet scriptura divina multarum pacta legationum. |
35 | Facti estis Romanorum amici, qui Persarum servi fuistis. |
36 | Sed rursus maluistis regem habere, quam sacerdotum principem, cui populus obtemperaret, cum saevitia vestrorum regum esset intolerabilis: defuncto Herode, pulso Archelao, sub Caesare esse Romano postulavistis. |
37 | Tradidistis vos Caesari cui servistis omnes ad mutandum in melius servitium. |
38 | In communi enim conditione universorum servire, quaedam libertas est: quoniam dignitate dominantium honestantur obsequia servorum: quamquam Romani servitutem non exigant auctores libertatis, quia non solum immitem regem necarunt, sed etiam superbum non passi sunt; et ideo augustum apud eos nomen est imperii, quod augeat suos, non quod alienos opprimat. |
39 | Sed esto, sit utile vobis, non obedire imperio Romano; videamus si liberum, si non exitiale. |
40 | Urgent vos Romanae acies, urgent patriae ruinae, urget templi excidium; non quod utile sit, sed quod possibile, perpendite. |
41 | Non enim votorum species, sed possibilitatis ratio pensanda. |
42 | Lex nempe naturae eadem omnibus hominibus, volatilibus, feris, bestiis infusa, ut unusquisque cedat potentiori: taurus, leoni: cervus, urso: leopardo, caprea: aquilae, accipiter: accipitri, columba: ipsi tauro, iuvenci inferiores: arieti, ovium greges: hirco, caper: ne diversi generis esse videatur aliqua distantia, vos potentioribus, Romani tamen neminem expellunt, vos expulistis; immo illi agunt, ne quis etiam victus de terris suis exeat: Antiocho partem regni servaverunt. |
43 | Et nunc Caesar quid aliud laborat nisi ut terra vestra non deseratur, regio vestra non evacuetur, civitas non evertatur, templum non concremetur? Non omnibus victoria datur. |
44 | Paucis praeesse natura dedit, pluribus obtemperare. |
45 | Tauri armentis eminent, arietes gregibus. |
46 | Penes paucos eminentia, penes plurimos mansuetudo. |
47 | Et vos induite mansuetudinem, suscipite subiectionem, quam etiam ferae induunt. |
48 | Haec cum diceret Iosephus, conviciabantur de muro. |
49 | Maledicebant utilia suadenti. |
50 | Plerique etiam iaculabantur sagittas, si possent eum morte affligere. |
51 | At ille, qui oratione non flectebat indomitos, scripturarum quoque testimoniis conveniendos arbitrabatur, maxime quia dicebant Deum templi sui praesidio non defuturum. |